piątek, 13 marca 2015

Male sit criminosis Norvegis in Batavia

Batavia plures custodes in carceribus (nunc 9.710) habet quam ipsos incarceratos (9.914).
Causam huius rei esse liberalem opinionem erga iure damnatos, quos non plus in carceribus Batavi includere solent, sed iis domi manere pertmittunt "vinculis electronicis" pedibus manibusve adpositis.

Ne custodes Batavi labore salarioque omnino priventur, e vicina Belgica in carceres Batavicos modo "importati" sunt 500 incarcerati, at hos mox secuturi sint 240 Norvegi (in Norvegia enim ad locum in carcere occupandum, etiamsi iure condemnatus es, diu exspectare debes). Incarcerati Norvegi tamen huic rei reclamant, nam, dicunt, apud se melioribus condicionibus in carceribus fruuntur, ut televisoria, balneum vaporeum sive sudatorium, horti virides necnon facultas se invicem cum collegis in vicinis cellis degentibus libere visitare. Talia autem in Batavia iis non sint praebenda. 

1 komentarz:

  1. Quidni exportentur damnati Norvegi in carceres Americanos? Nam sunt in America nonnulli carceres privati, quorum domini lucrum faciunt sententiis iuridicalibus exsequendis. Tunc fortasse habeant Novergi quae iuste reclament.

    OdpowiedzUsuń