środa, 18 marca 2015

De 'michi', id est 'mihi' Polonorum



HODIE MICHI, CRAS TIBI
Tale photographema modo feci in coemeterio evangelico oppidi Vengrovia (Węgrów) Poloniae orientalis, ubi praedium parvum mihi adest in loco amoeno pratorum prope ripam fluminis Liwiec, quod flumen, feliciter ab homine nondum domitum, quasi Maeander recursus continuos ac verno tempore inundationes facit. Vivimus ibi ergo cum Catherina quasi Deucalion et Pyrrha.
Sed ut ad inscriptionem sepulchralem reveniam, quae verisimiliter ad saeculum XVIII spectat – esse rarum exemplum linguae Latinae adhibitae in ritibus protestantium, hi enim magis linguas vernaculas colebant, Latinam autem, ut sermonem papalem, spernebant.
Ut videtis, lectores, 'mihi' hic scriptum est cum 'ch', nam apud nostrates, nisi in orientali parte Poloniae veteris vixerint, quae regio nunc sub ditione Belarussiae, Lituaniae necnon Ucrainae remanet ac incolae eius magis "Ruthenice" sonos Polonos pronuntiant, soni 'h' et 'ch' item pronuntiabantur, nullo discrimine inter ex definitione sonantem 'h' et mutum 'ch'. Rebus ita stantibus, errores saepissime Poloni faciebant, 'h' pro 'ch' et vice versa Latine scribendo. Ut patet, quoque in lapidibus sepulchralibus.
Evangelici Vengroviae primum – saeculis XV-XVI – advenae fuerant ex Germania, Batavia et Scotia oriundi, sed mox mores Polonorum sibi adoptaverunt, etiam, ut videtur, morem 'h' et 'ch' eodem modo pronuntiandi.
Ceterum anno 1939 plus quam 60% incolarum Vengroviensium Iudaei erant. Qui fere omnes anno 1942 mortui sunt morte horribili – gasio letifero necati in proxima Treblinka. Nonnulli latere conabant in pratis iuxta fluvium Liwiec, fortasse etiam in fine praedii mei hodierni. Sed frustra, reperti a biocolytis Polonis – qui modo nolentes modo volentes iussu Germanorum agebant – in coemeterium Iudaeum Vengroviae adducti et ibi sclopetando necati sunt.

Est terra, in qua vivo, sanguine recenti largissime sparsa. In quod factum 
michi 
cotidie fere incidendum est.   

2 komentarze:

  1. Id "michi" nisi fallor etiam ante illud tempus in usu fuit: nam vidi id "michi" nonnullis in scriptis medii ut dicitur aevi, ut inter carmina Burana.

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Germani quoque, ut puto, differentiam inter "ch" et "h" non audiunt. Ceterum nonnullae gentes - ut Galli, Angli - "h" sonum omnino aut magna e parte amiserunt. Quae difficultas - de "h" scilicet pronuntiando aut non pronuntiando - iam apud Romanis aderat, ut carmen Catulli monstrat.

      Usuń