niedziela, 29 marca 2015

Quis est tristis post coitum?

Post coitum omne animal triste.
Certus eram hanc sententiam fuisse Plinianam, sed minime – aut Galeno, aut Aristoteli adscribitur. Si ita, versio prima Graeca fuisset, quae in casu Galeni fortasse per Arabicam iter in neo-Latinam fecerit. Nemo tamen fontem indicat, ergo non mirarer, si serioris originis dictio esset – temporis scilicet seri mediaevi, cum saeculo XI renovatum sit, ope Scholae Medicae Salernianae, studium Galeni, cuius opera denuo in Latinam translata tunc sunt.
Aderant quoque travestationes huius phrasis:
Post coitum omne animal triste est, praeter gallum, qui post coitum cantat.
Post coitum omne animal triste est, sive gallus et mulier.
Necnon hodiernum:
Post coitum vegetale triste.
fictum a Jean-Marie Pelt, uno auctorum libri "Bellissima historia plantarum", qui AD 1999 in lucem in Gallia editus est.

1 komentarz:

  1. Nonnulli illis animalibus, praeter quae omne animal triste post coitum videtur, addunt aut "sacerdotem" aut "monachum gratis fornicantem." Haec autem ultima archidiaconi verba legimus in Horrida Hystrice: "Omne animal post coitum est triste, praeter sacerdotem et gallum gallinaceum dimicantes gratis." ( https://books.google.com/books?id=GCYBAAAAQAAJ )

    OdpowiedzUsuń