środa, 11 marca 2015

Aviculas nigras Sueticas sua nomina mutaturas

In epistulis ad Gregem Latine Loquentium (GLL) missis queruntur Gregis sodales stultitiae societatis ornitologicae Suetorum, quae modo decrevit ut "quarundam avium nomina mutentur, quoniam ea nomina odium phyleticum foveant" (nuntiat gregalis Italus Victorius Ciarrocchi). Ita, propter "rectitudinem politicam" mutanda sunt nomina ad colorem nigrum spectantia, ut exempli gratia negerfinken, quae avis abhinc nominanda sit svart, quod Suetice item 'nigrum' significat, sed non utitur sono isto 'niger/neger', quod vocabulum hominibus cutis nigrae offensionem afferat – bene omnes scimus istud US-Americanum 'nigger', videlicet similia adsunt linguis nationum Scandiae.
Simili modo nomen suum mutatura est zigenarfågel (avis Zingara), Linnaeanice Opisthocomus hoazin, quae in ripis fluminis Amazonum Orinocove degit – novum momen huius avis mihi invenire non contigit, certum tamen esse eam nullo modo cum Zingaris abhinc iunctum iri. Nam ipsum nomen 'Zingarus' offensione plenum putatur ac secundum rectitudinem politicam natio Zingara nominanda sit Roma – credunt enim nonnulli Zingarorum se nepotes Romanorum antiquarum esse; antea crediderunt se ex veteri Aegypto oriundos, unde iis inter alia nomen Anglicum, hodie magis magisque vetatum, Gypsy. Haec ratio – i.e. pro Zingaris gens Roma dicere – valet iam quoque, licet non omnino officialiter, in Polonia mea; ipse ego, qui ante 15 annos indignabar mutationis nominis Zingarorum, hodie solo nomine 'Romi, -orum' utor.

Sed ad aves ut revertamur, kafferseglaren (nauta Caffer) mutandus est in vitgumpseglare (nautam albiclunem). Nomine 'kaffer' enim utantur albi Africani Meridionales ad Africanos nigricolores offensive appellandos. Hoc saltem in casu ornithologi Suetici stulte agere a nonnullis gregalibus GLL putantur, nam – ut scribit sodalis GLL Britannus Dionysius Silvanus (Dennis Wood)- ignari sint facti, quod "vox (...) illa ‘kaffir’, qua in partibus Africae meridionalibus aliquando per iniuriam homines atra cute appellantur, ex Arabia orta est, qua omnes, qui auctoritatem Arabici prophetae non agnoscunt, saepe vexantur. In Britannia eodem verbo contumeliose nuncupantur Christiani, nec plerumque puniuntur dicentes. Tali modo terram communi ditione tenent eodem tempore et rectitudo politica et furor religiosus. Res ridicula dignaque cacchino".

1 komentarz:

  1. Mirandum videtur Suetos magis quam ipsos Americanos Americanis de verbis sollicitari.

    OdpowiedzUsuń