... bibenda hodie mihi potius esset Llancae (cui oppido Catalaunico tempore Romanorum nomen erat Deciana) prope Gironam (Gerundam). Ibi enim in quadam caupona pretium caffeae variatur, id est de urbanitate emptoris pendet. Si rogaveris simpliciter: Un cafe (Unam caffeam [des mihi]), solvere debebis 5 eurones. Si autem dixeris: Un cafe, por favor (Unam caffeam [des mihi], quaeso), pretium erit solum 3 EUR. Si tamen urbanissime poposceris: Buenos dias, un cafe, por favor (Salve, unam caffeam, [des mihi], quaeso), solvendum tibi erit non plus quam 1,30 EUR.
Quid autem, si venerem, rogans plus minusve tali in modo: Salve, dilectissime rerum. Quid novi apud te? Mater bene se habet? Uxor quoque? Pueri in schola callent? Velim, si nihil contra habes, te benigne rogare, ut has latices sapidissimas mihi in poculum fundas, quam rem ceterum tam bene sciteque perficere mihi videris...
Eritne tunc mihi solvendus unus eurocentus?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz