93 annum vitae agens mortua est Greta Friedman, nota
photographemate d. 14 Aug. a. 1945 (die victoriae USA super Iapones) in
platea Manhattanensi Times Square facto,
cum a milite classiario Georgio Mendonsa ardentissime basiaretur.
Subito inopinateque mense Iulio decrevit, atque graviter –
passu 2,6%, exportatio mercium Germanarum, post incrementum 0,3% mense Iunio.
Analytici praevidebant mense Iulio incrementum exportationis passu 0,4%.
Antislamica factio Altera Optio Germaniae (AfD) ut 2. maxima
vis evadit ex suffragatione in civitate Megalopolis-Praepomerania habita. Plura
suffragia data sunt AfD quam factioni
regenti CDU cancellariae Angelae Merkel; potentiores autem omnium socialistae
(SPD) evenerunt. Eo gravior est clades dominae Merkel, quia Megalopolis-Praepomerania
sua regio patria est.
Mater Theresa Calcutensis (1910-97) canonizata est ut sancta
ecclesiae catholicae.
Corruptelae
accusata praeses Brasiliae Dilma Rousseff decreto senati munere abdicari coacta
est.
Mortuus est 84. annum vitae agens praeclarus histrio comicus US-Americanus Gene Wilder (natus ut Jerome Silberman in familia Iudaeorum ex Russia oriundorum). Notus est imprimis cinematibus dispositoris scaenarum Mel Brooks, ut ex. gr. ut "Iuvenis Frankenstein" aut "Ephippia ardentia".
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz