Seu potius: Aut habere, aut esse. Ita inscribitur fortasse maxime notum opus philosophicum Erici (Erich) Fromm. Ubi psychologus Germanus docet melius cum ducem nobis 'esse' eligamus quam 'habere', nam tunc demum humanitate pleni sumus etc.
In nonnullis autem linguis ambo verba temporalia tantopere misceri, ne finis quidem clara inter ea conspiciatur. Exempli gratia, classicae Sinicae defuisse (aut fere defuisse) verbum 'esse'. Ubi nos 'esse' adhibemus, Seres antiqui plerumque 'habere' uti solebant. Ut in exemplo: shan you hu, "mons habet tigridem", sensu: "adest (habitat) in monte tigris". Deo gratia librum Frommianum Seres veteres non legerunt, nesciebant ita se - linguistice praeferentes 'habere' quam 'esse' - minime humanitate plenos.
Sunt econtra Russi, quibus linguae deest 'habere' at in loco eius adhibent 'esse'. U menia iest significat 'apud me est', i.e. 'habeo'. Rectius: adesse Russicae verbum temporale 'habere' (imiet'), sed adhibetur tantum cum notionibus abstractivis (habeo gratiam..., habeo honorem..., habet significationem...), dum possessio rerum materialium exprimi potest tantum per 'apud (quemquam)' cum 'esse' (apud me est stilus..., apud te est liber... apud eam deest autoraeda..., significationibus: habeo stilum..., habes librum..., illa non habet autoraedam). Num ita, secundum regulam Frommianam, Russi 'habere' spernentes maxime humanissima gens mundi putari debent?
Maxime tamen difficilem esse statum Arabicae, ubi et 'esse' et 'habere' valde claudicant. Ita, ex. gr., tempus praesens non habet: ego sum..., tu es..., is/ea est..., sed "nuda": ego.., tu..., is/ea..., quae pronomina personalia cum in enuntiatione sine alio verbo temporali adhibeantur, significationem praesumptivam 'esse' pone se trahunt: ana min Bulanda - ego (sum, venio) ex Polonia; Muhammad tawil - Muhammad (est) procerus. Sine ulla autem difficultate adhibetur in lingua Arabica verbum... 'deesse' (laysa): ana lastu min Bulanda (ego non sum/venio ex Polonia). Num sunt ergo Arabes adeo pessimismo imbuti, ut potius negatione quam ipso verbo utantur?
Alia res mira: in multis linguis 'esse' significare etiam actum manducandi, ut Latinum '(com)esse'. Sine cibo enim deesse vitam. At, ut Angli dicunt, non possumus comedere placentam et eam (simul) habere. An fortasse?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz