Maxime a peregrinatoribus petitam urbem Europae esse Petropolim (St. Petersburg) Russorum, sanctionibus UE et USA contra Russiam spretis. Maxima enim pars philotheorum illuc libenter iter facerent, occasione data. Ita patet ex indagatione opinionum periegetarum, peracta tempore hornotini certaminis World Travel Awards.
Amoenissimum litus maris videtur peregrinatoribus regio Algarve Lusitaniae (Portugaliae); inter insulas vicit Materia (Madeira) archipelagi Insularum Purpurariarum. Optimum autem nautis epibatisque portum esse Olisiponem (Lisboa).
Maxime gratum deverosorium videtur peregrinantibus Constantinopolitanum Ciragan Palace catenae Kempinski, quod ceterum palmam in hac categoria tenet ab anno 2013.
Gratissimam societatem aeriam esse Lufthansa Germanorum. Gratissimam autem agenturam periegeticam - Thomas Cook Londinensis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz