poniedziałek, 5 września 2016

Habere an esse? (3)

Ceterum, illud Frommianum habere an esse tam absurdum mihi videtur ut dilemma: bibere an comedere. Aut: mingere an cacare. Ambobus opus est, ut vivas.
Iam a pueritia philosophia nimis complex ad capiendum meo cerebro parvo mihi videbatur. Libenter autem de vita philosophorum lego. Librum Diogenis Laertii legi tempore maximae ignaviae alcoholicae in tota mea vita, cum scilicet nihil praeter pittacia lagoenarum legere solebam.
xxx
Amicum veterem (ita dicitur de amicitia, sed ipse non est tam vetus, minor me 7 annis) G. subito in via conveni, negotiatorem locupletem. Fortasse non locupletissimum - aestimo rem eius familiarem esse ca. decem milionum $ - sed homo est qui solus omnia sibi comparavit. E familia pauperum est oriundus - parentes scilicet eum amabant amantque usque hodie, sed pecuniam ei vix ullam dederunt. Ut puer 15 annos natus laborem in mercatura perficere coepit. Ab hoc et ab hac spatio temporis pauco in via stantes collocuti sumus et inter alia G. dixit se novum operarium collaboratoremve habere, in operibus optimum.
- Athleta professionalis erat per multos annos, pila volatili ludebat - explanabat G. - Athletae sunt optimi operarii in mercatura. Athletae ac milites. Nam ambo mores et disciplinam norunt.
Athletae ac milites? Memini Moscoviae - ubi vixi annis 1995-96 - audisse nonnullos dicentes optimos negotiatores eos esse qui olim vigiles publici erant. Horum meliores solum agentes agminum securitatis.
xxx
Si quis credit casum vitam regere, id credat. Ego non posum manum Dei non videre in eo, quod translator Polonus enchiridii mei linguae Arabicae nomen gentile habet Łacina. Quod rarissimum nomen apud nos est et significat... linguam Latinam.
xxx
Aliquo in loco legi homines maxime sudantes plerumque optimae esse valetudinis. Nam sudatio reactionem naturalem corporis esse substantias nocivas eo modo eicientis. Pro dolor, non esse sudare hodie rem, qua gloriari possis. Mundus enim hodiernus minime est saluber.
xxx
Satis nugarum pro hodie! Bonam noctem Iaponibus opto, nam hora apud eos iam dormiendi.  

2 komentarze:

  1. Bene recteque dixisti. Est condicionis humanae proprium, ut aliquam habeat rem. Quis homo vivit in mundo sine rebus? Etiam mendici habent quid, quod suum appellent!

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Rectissime. Si nihil aliud, habent saltem molestias, curas, inopiam, morbos aliasque difficultates.

      Usuń