Nomen meum ante mensem dedi scholae (ut dicitur) apertae Universitatis Varsoviensis linguae Arabicae, gradus medii. Certe non calleo Arabice loquendo/legendo tam bene, sed nolui ad gradum initialem ire, ubi ab alif (alpha) omnia discunt; malo pessimus esse inter (aliquantulum) peritos quam primus inter tirones.
Heri mihi telephonavit moderatrix scholae, dicens nondum iis adesse satis discere Arabicam gradu medio cupientium, ut scholam instituant. Res incerta nunc manet, proximis diebus Universitas decernet, utrum docenda sit hoc ineunte anno academico Arabica non-studentibus an non.
Primum putavi: Bene, plus temporis Latinitati habebo.
Sed postea: At Arabica tam venusta est lingua...!
Ceterum: Autoraedam empturus sum, ergo citius ad scholam et rursus venire potero (diebus Veneris, horis 5:30-7:30 pm; vespere autem unoquoque die matrem curare debeo - de hac re suo tempore narrabo).
Sed: In campo universitario nulla certe sunt loca stativa non occupata.
Sed ex altera parte: Empturus sum minimam autoraedam mundi - notae Smart - ergo semper mihi locum stativum inveniam.
Talia mecum mente volvo, exspectans decretum magistratuum Universitatis, ad utrumque paratus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz