Meminimus certe omnes (aut saltem multi nostrum) libri "Sexus cerebri. De vera differentia inter viros ac mulieres", auctoribus Anne Moir et David Jessel. Qui ambo diurnarii quasi-scientificam thesin proposuerunt differentias inter ambos sexus in res cotidianas gerendas esse effectum aliae viris, aliae feminis structurae biologicae cerebri. Et fortasse recte dixerunt par scriptorum, licet biologus aut ceterus quidam scientista uterque minime sit, nam...
Ecce calcei mei, faciles captu (manus puppim statim prehendit), visu tamen fortasse non tam pulchri (ceterum, paululum sordidi aut saltem male curati):
Infra autem monstratur pegma plenum calceorum uxoris. Omnes hi calcei difficillimi sunt captu: manus rostrum (vix prehensibile) primum tangit. Sed pulcherrimum aspectum praebent, quasi simus in calcearia magni cuiusdam nominis:
Coffeam matutinam hodie mihi (domi) fuisse pulveratam, sine magno nomine (vilissimo pretio in pantopolio catenae Lidl empta). Caelum Varsoviae serenissimum, 20 gradibus Celsianis.
Coffeam matutinam hodie mihi (domi) fuisse pulveratam, sine magno nomine (vilissimo pretio in pantopolio catenae Lidl empta). Caelum Varsoviae serenissimum, 20 gradibus Celsianis.
Pulcherrimum diem tibi, lector, imo ex corde opto!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz