Num iam dixi vobis me amicam habere Cracoviensem, Pythiam omniscientem? Quae non tantum fortasse futura vaticinari scit (licet nonnulla etiam!), quam causas secretas rerum praeteritarum (minime omnium, sed satis multarum). Hanc non saepe convenio, nam aliis in urbibus habitamus, sed cum iam conveniam, rogare soleo de aliquo secreto politico, scandalo etc.
Olim eam de abdicatione papae Benedicti XVI rogavi. "Haec res perfacilis explanatu est - respondit. - Scandalum paedophliliae in Ecclesia iam nimis patuisse. At factio leava in Vaticano, liberalium sc. homosexualiumque, premere coepit papam, minantes se rem publice divulgaturos, nisi papa sibi maiorem partem potestatis daret. Quod Benedictus facere noluit, ergo se potius abdicare decrevit, conclavi subsequente factione laeva nihilominus triumphante."
Rogavi, unde talia sciret, respondit se privatim patrem cardinalem nosse qui amicus bonus Iohanni Paulo II fuerat, nam suus (=Pythiae) avus et huius patris cardinalis pater una fungebantur munere fabrorum in ferrovia regionis Cracoviensis. At amici secreta inter se non habent.
Ante nonnullos dies Pythiam inopinate Varsoviae versantem conveni, rogavique - nescio cur - de sorte aeronavis vectoriae societatis Malaysian Airlines, quae m. Martis die 8 a. 2011, cum Kuala Lumpur profecta est, omnino aliam directionem quam destinata (Beijing) petivit deinde evanuit aliqua in parte Oceani Indici. Pythia "scit" aeronavim hanc portavisse permagnam copiam auri, aeriplanigae ergo in volatu necaverunt omnes 237 vectores (inclusis verisimiliter puellis aerariis), Ang. air hostesses) per subitam deminutionem aeris pressionis, deinde adpulerunt in insulam quandam, ubi "emptores" auri eos expectabant. Unde id sciat Pythia? Avunculus eius procurator (actor publicus) est peritus calamitatum aeriarum, qui dicit talem esse hypothesin maximi nunc momenti inter sui collegas in toto mundo.
Quis vult, Pythiae credat. Sine dubio valentes habet cognatos.