Quadraginta annos post mortem repertum est cadaver viri Theodisci in Alpibus Helvetiae partis Meridionalis.
Propter liquefactionem molis cuiusdam glaciatae in pago Valesiae (Valais/Wallis), in altitudine 3.500 metrorum super faciem maris duo alpinistae repererunt sub glacie eminens cadaver infelicis periegetae montani natione Theodisca, qui, tunc vir annos 44 natus, amissus est cum temptaret acumen montis Lagginhorn ascendere mense Augusto 1987 anni.
Glaciariis in dies fere liquefactis nova cadavera "antiqua" sub glacie inveniuntur. Modo praeterito mense Iulio reperta sunt corpora coniugum Dumoulin, qui ante 75 abhinc annos, mense Octobre AD 1942, domum suam in vico Chandolin (eiusdem pagi Valesiae) reliquerunt, ut vaccas in pratis montanis ultra hunc vicum degentes immulgerent. Numquam postea a vivis vidi sunt.
Amicus meus Italus - nunc ipse iam duos annos mortuus, multorum annorum "Ephemeridis" redactor Erimano Pizzotti (Herimannus Novocomensis) - narravit mihi olim historiam sui collegae e pueritia, qui, ut iam vir adultus iter Alpinum sua sponte fecit, de quo numquam revertit, neque cadaver eius umquam inventum est; sed hoc in casu Herimannum suspicatum esse suicidium collegae, nam hic "animo depresso laborabat" ac "semper quasi mortem exspectabat".
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz