Noctu, in ore maritimo Ariminio (Rimini), quattuor viri, verisimiliter Arabicae originis, appropinquaverunt par iuvenum Polonorum. Poposcerunt bacillos nicotiarios, quos cum a Polonis negati essent, in eos vehementer aggressi sunt: vir Polonus vapulavit ita ut mentem amisit, mulierem multoties stuprati sunt.
His nuntiis acceptis vicarius ministri iustitiae Polonorum, Patricius Jaki, publice dixit se velle tales bestias in mortem dare, prius autem tormentis. His dictis ministri - qui ortus est e factione conservativa nunc in Polonia regnante, nomine Lex et Iustitia - plaudunt permulti internautae. Ipse autem dominus Jaki, a diurnariis rogatus, qualibus immo cruciatibus vellet aggressores stupratoresque dare, respondit:
- Nolite mea verba mutare. Dixi tantum quod multi nostrum sentiunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz