- Sine lotio denuo in aquam mutato nolimus de expugnatione aliorum planetarum somniare - nuntiant studiosi Americanae Societatis Chimicae.
Iam nunc in Internationali Statione Cosmica (ISS) urina regyratui (Anglice recycling) datur. Astronautae iocantur:
- Lotium matutinum vespero ut caffeam bibes.
Re vera, machina regyratoria, qua statio ISS instruitur, similis aliquantulum specie videatur magnis machinis caffeae exprimendae (Italice caffettiera).
Americani astronautae sine querimonia id factum necessarium accipiunt, Russi tamen paululum queruntur - hi officialiter nondum lotium bibere assensi sunt. Sed veritatem esse aquam recentiorem - ut ceterum omnes alias res - in ISS, quae statio in orbita terrae volat, adportare constare fortunam.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz