sobota, 12 sierpnia 2017

Pater Bonaventura Duda R.I.P.

Modo mortuus est clarus pater franciscanus Croata Bonaventura Duda. Quem eiusdem ordinis pater Aurelius Vidulić talibus verbis commemorat & ultimum vale dicit:
Notissimus franciscanus frater Bonaventura Duda in provecta senectute his diebus mortuus est et Zagrabiae a magna multitudine in requiem aeternam prosecutus et sepultus est. Omnibus in populo, praesertim iuvenibus, perquam carus erat.

Quodam die cum iuvenibus in circulo sub divo sedebat et eo sermocinante avis quaedam satis calvum caput eius tepido munusculo suo donavit. Iuvenes iniustissime se habebant nescientes hoc momento quomodo se gererent. Pater Bonaventura quieto animo sudariolum suum linteum e tascha deprompsit, verticem suum calvum detersit et modo vere franciscano omnes omnino relaxavit dicens: "Gratias ago tibi, Deus, quia vaccae non volant." 

2 komentarze:

  1. Valde mihi placet; gratias tibi ago! Numquam adhuc audivi.

    OdpowiedzUsuń