Collegam de hac re rogavi, qui prope haec loca habitat. Respondit se nihil scire, sed, si de caedibus loquimur cadaveribus insepultis etc., certe talia loca - dicit - adsunt, spectantia ad tempus alterius belli mundani, rectius: annum 1941, cum, postquam regiones antea a Sovieticis duos annos occupatos modo a Hitlerianis "liberatae" sunt, horum locorum incolae Poloni sua sponte "proditores Iudaeos" (quos suspicabantur collaborationis cum communistis) in multis vicis oppidisve necaverunt, mulieribus liberisque non exceptis. De maxima caede in oppido Jedwabne mundus iam scit, sed sunt multa alia loca, de quibus usque hodie taceatur.
Utrum haec sit causa silentiae subitae in agris huius regionibus, de qua nuper scripsi? Non puto. Natura non plorat homines insepultos magis quam ploraret canes aut mures aut insecta. Si de hac re iam dicimus... Canis mea, quae ceterum valde est audax, in duobus locis urbis meae - diceres nulla re specialioribus - subito caudam sub ventrem ponit ac plane aliquid timet. Multoties illuc cum cane veni, semper cum eodem effectu.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz