Modo habitaculum mutavi. Matre bene a nosocoma curata, solitarius nunc vivo in habitaculo amicorum (qui peregre vitam degunt) in parte urbis meae, quae nominatur Ursinovia (vulgo Ursynów) - a nomine conditoris huius loci, cuiusdam magnatum XIX saeculi (tunc ager rusticus hic fuit); ceterum ursulum habet Ursinovia in signo.
Cotidie ergo utor tramine subterraneo, quod Ursinoviam in duas partes aequas secat. Multo mihi facilius vita nunc videtur, nam tramine hoc in multas urbis partes celeriter vehor (regio autem, ubi mater mea vivit, a tramine subterraneo aliquantulum remota manet, lapide plus minusque quarto; duas solum lineas - formam crucis facientes - traminis subterranei habemus).
In tramine hoc autem, praesertim inter quinque stationes ad ipsam Ursinoviam spectantes, saepe mihi videtur me... a mulieribus oculis lascivitate plenis spectari! Magis certe quam in aliis modis communicationis urbanae, ut laophora (Ang. buses) aut tramina viaria (Ang. streetcars). Cur ita fit? Nam, puto, Ursinovia est pars urbis nova, ubi maior quam alibi pars habitantium homines relative iuvenes sunt, ceterum homines - ut e demoscopiis patet - minime pauperi. At tales saepe solitarii sunt.
Maxime "prurire" videntur mihi tramine utentes mulieres Ursinovienses mediae, ut ita dicam, aetatis (inter 35 et... fortasse 60 annos natae), horis aut matutinis (post solitariam modo noctem?), aut vespertinis (solitariam noctem timentes?).
Sed fortasse lapsu oculorum mentisque senescens laboro, ratione Freudiana phaenomena videns mihi optata, quae tamen re vera desunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz