Divulgati sunt modo numeri statistici recentiores, qui ad rem periegeticam Varsoviensem spectant. Constat ergo praeterito (2016) anno urbem meam visitasse omnino 20 miliones hominum, in quo numero 3 miliones alienigenarum. Hi in summa intermedia per diem morationis 1.500 aureos solvunt, dum visitatores ex aliis Poloniae partibus - 400.
Mihi maximi momenti sunt numeri ad "simultatem" spectantes duorum museorum historicorum: Iudaeorum Polonorum Museum (nomine "Polin", quod Hebraice Poloniam significet) necnon (ethnice Polonicum) Museum Insurrectionis Varsoviensis [contra occupatores Theodiscos, anno 1944].
Nam adest vero simultas amborum: "Polin" [quod ipse nondum visitavi propter nimium cotidie laborem, ignaviam etc.] dicitur interdum non bene de Polonis "narrare"; fortasse iuste. Museum Insurrectionis econtra glorificat martyres Polonos - ibi semel adfui ac audivi mystagogum iuvenem dicentem: "At re vera nostrates [=Poloni sc. ethnici] non meliorem Iudaeis sortem tempore [alterius mundani] belli passi sunt"; tunc decrevi me porro hoc museum non visitaturum.
Sed revertamur ad numeros. E domesticis peregrinatoribus 34% Museum Insurrectionis adeunt (primus locus inter omnes Varsoviae partes a Polonis visitatus), nemo tamen fere adit Museum "Polin" (non datur numerus in ephemeride, unde de hac re lego, patet tantum deesse "Polin" inter 5 primos locos a concivibus meis visitatos).
Inter autem peregrinatores extraneos res omnino aliter se habent: "Polin" 13% attrahit, Insurrectio - 8% (in primis autem locis sunt: Urbs Vetus - 48%, Palatium Culturae Scientiaeque - 16%).
Pergit ita pugna Polonorum cum Iudaeis, licet hi omnes fere nobis iam desint. (Aut fortasse pergit tantum in mente mea insana? Sed si ego mente captus, tunc... mystagogus iste iuvenis sanus?)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz