In horto publico ad palatium Cuniculariam (vulgo: Królikarnia), lapide plus minusve tertio a meo novo habitaculo, amatores disciplinae Hinduisticae respirationem salubrem exercent. Praeconium conventuum in actis diurnis dant, vocantes lectores in eum hortum venire... prima luce, cum galli scilicet canunt, hodie ex. gr. hora 5:03 matutina! Cum vita mundi sc. incipiat.
Eo tempore interdum nondum dormio, ac si aliquid tunc exereceo, est respiratio somnifera, minime e somno excitatura! Mihi enim et noctuis vita aliis quam mundo horis incipit, aliisque finit.
Olim hortum nationalem visitavi Turri Albae (vulgo: Białowieża) prope finem Polono-Albaruthenum, ubi permagna copia avium nidificunt. Maximam ibi voluptatem esse peregrinatoribus - a peritis localibus ductis - aves clam & inspicere & auscultare. Sed periti hi ducunt greges periegetarum hora antelucana! Rebus ita stantibus avium Turri Albae multitudinem non vidi, praeter nonnullas pomeridianas; noctu tantum striges audivi.
Sunt quoque silvis prope Turrim Albam loca mira, ubi nullus sonus audiatur; incolae credunt ibi insepultos humi iacere, sed cuius essent insepulti caedis, incolae nesciunt. Aut sciunt, sed tacent. De hac re olim iam hic, puto, scripsi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz