CASVS PRIMVS (SEV, RE VERA, ALTER): CANIS YORKIANVS BARONESSAE T.
Lyceo absoluto nescivi cui rei in universitate studerem. Conatus sum
nonnullis disciplinis operas dare, sed frustra. Per unum annum arcana artis
medicinae perscrutabar, unde mihi gnaritas quaedam materiarum toxicarum chimicarumque,
quae maxime usitanda se deinde praebuit in criminibus investigandis. Ipsa tamen
studia medica pergere sivi postquam in laboratrina universitaria mus, cuius
caput desecaturus machina guillotiniana essem, tam dolenter digitum meum manus
dextrae momordit, ut dolore furens omnia omnesque circum me iacentia pedibus calcitrare
necnon pugno sinistro icere coepi, ita ut incendio – ob substantiam quandam
flammabilem e retorta fracta effusam – laboratrina tota vastaretur. Damna pater
meus pecunia haud parva sarsit ac familia decrevit me medicum non futurum.
Spero saltem murem sospitem incedii fuisse.
Conatus tunc sum studia linguistica incipere, sciens ibi nullas
bestiolas me morsituras latere[1].
Studui Sericae atque Arabicae – valde mihi ambo sermones placebant, itinera
quoque eorum causa in Asiam quater feci. Insuper, nonnullis linguis exoticis
studui oblectamenti causa, ut imprimis Zingaricae – quam putavi usitandam mihi
fore, habebamus enim haud parvam communitatem Zingarorum in suburbis metropolis
habitantium.
Volui munus accipere translatoris apud Foederale Officium Investigationum[2]
aut in agminibus securitatis (audivi enim et hos et illos bene pro munuere
solituros), sed tempus erat belli frigidi, rogaverunt ergo me, quin potius
Russicae studerem ac munus non dederunt. Hodie certe cum Sinica et Arabica
Croesus essem inter interpretes, nimis sero tamen: hodie detector privatus
criminum, insuper rude donatus iam sum. Mos autem linguis exoticis studere
usque hodie mihi remanet – sermones hi nonnullis in casibus veritatem detegere
adiuverunt, semel autem scientia unius eorum vitam mihi fortasse servavit (cum
Athenis in laophoro[3]
intellexi adulescentem Albanum pone me sedentem ad collegam dicentem se velle
mihi cultrum faucibus adponere ut peciuniam posceret – at marsupium in
deversorio incaute reliqueram neque assem aerarium mecum habui!; verba tamen
amborum intellegens statim de sella mea et laophoro fugam feci).
A moderatoribus FOI abiectus, conatus sum biocolytas[4] ut
ita dicam normales adire ut detector publicus apud eos fierem, sed frustra: examen
Sternianum quotientis intelligentiae non superavi. Tunc tamen iam fama quabam
gloriabar nonnullorum aenigmatum criminalium a me solutorum. Quae omnes magna e
parte casu fortuito solvi, sed de hac re tacui. Consilia ita feci me detectorem
privatum fieri, eoque modo pecuniam ad vitam sustentandam (nam usque tunc
crumena patris pendebam) mihi comparare. Et, nisi puella quaedam flavis
capillis, quae me, agnosticum!, inter Iesuitas misit, detector factus
verisimiliter fierem – amore doloreque tamen intercadentibus, laborem
criminalisticum suscepi duobus demum postea annis. Sed primum nobis ad “praehistoriam”
revertendum est.
[1] Historia muris digitum discipuli
mordentis vera est. Ob hanc rem Nicolaus Simonides, vulgo Miłołaj Szymański,
nunc praeclarus in Polonia professor philologiae classicae, studia sua
biologica (quae primum inceperat) pergere sivit. Deo gratia.
[2] Sicut FBI Americanorum.
Detector Vacca vivit in “quadam terra occidetali”.
[3] Laophorum – Anglice bus.
[4] Biocolytae – Anglice policemen. Etiam: vigiles publici,
astynomii (=protectores urbis).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz