His ultimis diebus incumbo mythis populi habitantis in regione circum
Vilnam – urbem capitalem Lituaniae. Ubi mixtura gentium – Lituani, Poloni, Rutheni,
Iudaei - olim una habitabant unde et mixtura incredibilis huius regionis fabularum,
quas usque nuper potueris ruri ex ore rusticis audire. Ut exempli gratia versio
Lituanica fabulae biblicae de Kain et Abel, simul explicans colorem nigrum
terrae, unde scilicet color hic humo datom esset (cito hic et porro loca libri
Magdalenae Zowczak "Biblia popularis"):
Terra (humus) olim
minime nigra, ut hodie est, sed translucida fuerat et oculo nudo spectari in ea
potuerunt splendentia metalla pretiosa ut aurum et argentum, necnon similiter
splendentes gemmae atque adamantes. Ita res se habere pergebant usque occisionem
Abel a Kain; tunc hic illum humi, ne crimen sui palam pateret, condere conatus
est. Frustra tamen, nam omni ex loco cadaver fratris Kain per humum limpidam videbatur.
Maledixit ergo Kain terrae, dicens:
- Utinam nigra fias!
Et facta est abhinc terra
nigra.
Aut haec fabula, ubi mythi Evae et Pandorae misceantur:
Deus iussit Evae ut peram
plenam bufonum, serpentium, viperarum atque aliarum horribilium animantium per
faciem terrae reptantium in ripam lacus adportaret ut eam ibi in undas iaceret
ut mergerentur. Sed curiosula Eva perae nodum solvit – tunc omnes bestiae in
terram ruperunt molestiam hominibus adferentes. Colligere eas conata est Eva,
at Deus, videns, quid fecisset, ipsam in ciconiam mutavit, ut rostro longissimo
facilius opus suum perficeret.
Permulta sunt quoque superstitia Lituanorum ad Iudaeos spectantia. Ut praesertim
narrationes de sanguine puerorum Christianorum, quem ad placentam sacram tempore
Paschatis admisceant, ut una eam, quasi communionem sacram, comedant. Usque
hodie (aut fere) vivunt huius rei "testes oculati", quorum nonnulli
asseverant seipsorum sanguinem ab Iudaeis exhaustum esse ad
"eucharistiam" parandam. Dicunt quoque a se tantum nonnullas guttas sanguinis
abductas esse, sed alios quosdam pueros a Iudaeis eadem occasione usque mortem
excruciatos esse – nomina horum miserorum dare possunt.
Saepissima est quoque fabula de flagellatione Hamanis, cuius partem semper agat
ad alcoholem nimis pronus quidam Christianus (Polonus aut Ruthenus). Hic, pro pecunia
haud parva autque vodka, cuius magnam copiam hac occasione bibit, assentiatur
ut ab omnibus huius vici oppidulive Iudaeis quodam certo die excrucietur.
Ambulat tunc per vias, ubi Iudaei habitant et ab his vapulat: pugnis pedibusque
pulsatur, fustibus ac flagellis verberatur, insuper conspuitur.
Deinde talis vir, licet ad tempus pecuniosus, non bene se habeat. A suis
concivis spretus, etiam plus quam solebat bibit et saepe mox moritur.
Ethnologi putatur hanc superstitionem spectare certe ad Haman, qui est, una
cum Mordechai, persona principalis festi Purim. Mirum tamen in modum Purim
tempore brumali aut (primo)vernali celebratur, dum flagellatio Hamanis – ut asseverant
"testes" – autumno habeatur.
Credit quoque populus Iudaeos pactum cum diabolo habere unum suorum ei (=diabolo)
pro victima uno quoque anno dari. Quod efficiatur autumno, tempore Festi
Horribilis. Tunc duodeni Iudaei synagogam intrant, ut missam specialem (diabolicam)
celebrent, at revertantur solum undecim, duodecimo a diabolo in synagoga
sumpto; cuius rei indicium esse unum par calceorum ante synagogam remanens,
ceteris undecim paribus a sui possessoribus ablatis. Diabolo hoc privilegium –
unam per annum animam vivam rapi – datum esse a Moyse, cum in deserto non
potuisset suos voce tubarum colligere, quod opus pro eo diabolus celerrime
perfecit. Ceterum, licet diabolus tempore missae specialis victimam inter
duodenos candidatos eligat, interdum hic iam antea a suis cognoscitur, nam
figura eius umbram non portat.
Talia de mythis Lituanicis. Narrationem pergere conabor.