Cafeam bibere amas? Mox eam quoque poteris... comedere –
pollicetur "Daily Mail". Studiosis enim contigit farinam e faba
Arabica factam obtinere. Cuius farinae usu panis sive panicellus mox assari
speratur, qui bis tantum (quam panis triticeus) proteini, quinqies fibrae
contineat, nullum autem gluten (quae substantia nostro tempore nocere multis a
diaeteticis putatur).
Non habebit farina cafearia tantam copiam (substantiae) cafeinae
ut potio Arabica, ergo si ad hanc potionem addictus es, i.e. sine nonnullis
poculis cafeae mane "diem incipere" non potes, tibi panis talis sine
potione non sufficiet; fortasse tamen iucunde erit ambos – et cafeam et
panicellum cafearium – una pro ientaculo habere.
Gaudium haud parvum fore id inventum sine dubio agricolis
cafeam colentium, nam farina haec non solum e faba, sed etiam ex aliis partibus
plantae cafeariae obtineri potest (ut caulis et folia), quae adhuc ut sordes
eiciebantur.
Non recusabo ipse placentam ista farina (et praecipue cum theobromate!) factam.
OdpowiedzUsuń