Nota est omnibus in patria mea inimicitia tonsorum et...
cantorum. Hi enim ante circiter decem abhinc annos tonsoribus imposuerunt vectigal
pro musica per radiophoniam distributa, quae in tonstrinis saepissime ad
audiendum preaebetur clientibus (qui debent interdum diutius sui tonsuram exspectare).
Unio autem cantorum (necnon auctorum et musicae et verborum carminum) apud
iudices sententiam postulaverunt (et eam obtinuerunt) ut sibi pro tali musica
pecunia daretur, nam adiuvaret musica tonsoribus lucrum obtinere. Omnes ergo tonsores
in Polonia tale vectigal solvunt, praeter hos, qui tonstrinas "mutas"
tenent – in has tamen non multos homines tonsum ire.
Unus autem tonsor percallidus, licet musicam per
radiophoniam distributam in tonstrina sua, cum crines clientium tondet, audiat
(clientes ergo quoque eam auscultant), vectigal cantoribus minime solvit. Hic
enim notaculum in pariete tonstrinae posuit dicens: "Libenter rogamus
omnes clientes, ne musicam a nobis distributam audiant – haec enim solum opificibus
tonstrinae destinatur" (quasi non recte ad lucrum obtinendum adhibita).
Unio cantorum in ius tonsorem vocavit sed - incredibile
dictu - litem perdidit; tonsor vicit!
Tonsorum rationem cum in ista rixa sustineam (necnon
libertatem radiophoniam ubi vis gratis audire), dicere volo, verba Francisci
Andrieux ("Il y a des juges à Berlin")
ad nostram rem adaptando:
- Sunt vero iudices Varsoviae!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz