In media (fere) urbe habito, at in loco (Mocotovia Vetus), ubi sat multi sunt
parvi horti aut publici aut privati. Qua re fit, ut et animalia fera nonnulla
prope domum meam habitationem habent, quae noctu prasertim hic et illic
conspiciuntur. Ut ex. gr. erinaceus et mustela. Falcones nidum habent duobus a
me lapidis. Sunt qui viderint noctu vulpeculas, quae, puto, in silvis dumetisve
prope flumen (Vistulam) tempore
diurno in latebris manent. Ne dicam de parvis aviculis versicoloribus, quibus
arbores circa me abundant, quorumque nominorum ignarus sum.
In suburbiis saepius saepiusque visitatores apros habemus,
in boreali autem et orientali parte urbis alces. Hae interdum viam suam noctu amittunt
et fere in mediam urbem adambulant, deinde mane a biocolytis, siphonariis et
veterinariis capi debent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz