Rogatus, quomodo anima post mortem corporis vivere pergere
possit, Jim B. Tucker [de quo nuper hic
narravimus] respondet, adducens analogiam televisorii necnon transmissionis
televisificae: televisorio opus est ut signale audiovisuale in eo recipiatur,
deinde oculis auribusque spectatorum praebeatur, licet ipsum televisorium
minime creator possessorve signalis sit. Simili modo – asseverat Tucker –
cerebrum uti potest a conscientia (awareness)
ad seipsam in eo (sc. cerebro) efficiendam/monstrandam; cerebrum tamen nullo modo
fontem conscientiae esse. Cerebro autem usque ad finem (=mortem
eius, una cum morte corporis) usitato, conscientia potest alterum sibi locum
(alterum corpus/cerebrum) inter vivos (neonatos) quaerere.
Uff! Spero me omnia bene intellexisse et recte vobis rem renarravisse...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz