Naevos sive maculas in facie aut aliis partibus corporis puerorum Hindi credunt
esse hereditatem praeteritarum incarnationum, signa scilicet, quae per novas
novasque vitas portamus – nam secundum doctrinam hinduisticam vitas habemus permultas.
Iis quasi assentitur US-Americanus psychiater puerorum Jim B. Tucker. Qui
asseverat a se examinatos esse plus quam ducentos pueros puellaque, quorum
naevi spectare viderentur ad facta ex vitis mortuorum consanguineorum.
Tucker investigat imprimis pueros, qui sua sponte narrent fabulas de
ipsorum "vita priori" et invenit fabulas has in 70% casibus referre
ad mortem subitam alicuius consanguinei talis pueri. Putat Tucker animam mortui
saepissime invenire inter sui consanguineos neonatos novum sibi corpus plus
minusve sesquennio (18 mensibus) post sui prioris corporis mortem. Naevium
speciali forma saepe repraesentare – secundum Tucker - locum vulneris, quod consanguinei
subitae mortis causa fuerat (e. g. vestigium ictus cultri aut glandis).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz