Cras Christani, ante
nonnullos autem dies Iudaei festum Paschatis observaverunt. Hi hoc anno primum novo
cibo gaudere possunt, nam Unio Orthodoxa, id est grex rabbinorum maximi in toto
mundo momenti, investigationibus in Peruvia peractis, pronuntiavit plantam Chenopodium quinoa, notam ut "frumentum
Incarum", Iudaeis edulem (kosher)
esse, id est purum secundum regulas comedendi in bibliis sacris expositas. Maximi
Iudaeis momenti esse, quod quinoa potest substitui pro tritico, hordeo, secali,
spelta et avena, quorum usum tempore Paschatis prohibet ius rituale chametz.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz