- Crescit numerus meschitarum, dum ecclesiae in vicis oppidisque clauduntur
propter absentiam fidelium! – queruntur chiristiani Batavi. In demoscopia 2010
anni tantum 39% Batavorum se cuilibet religioni iuncti putabant; 5% - fidei
musulmanicae. Demographi putant anno 2020 proportionem infidelium fore 72%; nam
iam hodie 69% iuvenum (>35 annos natorum) aut athei aut agnostici sint.
Res mira: hodie numerum catholicorum (24,6%) maiorem esse in Batavia (terra olim calviniana) quam protestantium (14,8%); videlicet saecularizatio populi progreditur
celerius apud protestantes, lentius apud catholicos.
Novissimus autem nuntius nuntiat numerum criminum in Batavia tantopere minorem
solito ultimis in annis factum esse, ut magistratus consilium caperent 19
carceres in hac terra claudere, nam deessent iis satis crebri incarcerati. Per
100.000 homines enim anno 2012 in summa intermedia tantum 53 facinora facta
sunt, dum e.gr. in catholica Polonia 222.
Dicunt sceleratos plerumque homines deum non timentes esse. Ex Batavia patet
id non semper verum esse.
Nulli scelerati nisi pauperes in carceris vinculis tenentur: nam scelerati divites intra curiam senatumque includuntur. Quorum illi saepius deum colunt timentque, sed parum; hi autem pecuniam potestatemque pro diis habent fidelissimeque pauperes mactant ad iratos deos placandos.
OdpowiedzUsuń