Cur infantes plorant? Ad hoc respondere difficile sit
omnibus, praesertim fortasse ipsis infantium parentibus. Plorant, eiulant,
molestiam afferunt, quia... infantes sunt. Nonne ita? Minime – respondent studiosi
Universitatis Harvardianae, quorum novissima indagatione inventum esse infantes
plorare, ut matrem patremque maxime laboribus occupent, ne hi porro procreent,
ne scilicet infans mox habeat novos fratres sororesve at totam curam parentes in
eum advertant. Eandem metam habeat lactatio et actus mammis neonatum alendi –
secretio lactis prohibeat enim (usque certum saltem gradum) factultatem matris
concipiendi.
Debent tamen esse, ut puto, huic regulae quaedam exceptiones,
nam... tam multi sunt homines, qui uno tantum anno post maiorem sibi natu
sororem aut fratrem nati sunt. Quid de hac re dicetis, Harvardiani?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz