Propter malam
lectionem verbi 'reno', quod in veteribus (saec. XIX) dictionariis
Latino-Polonis explanabatur plus minusve: 'palla e pelle tarandri aut vulpina
facta', in hodierno maximo dictionario Latino-Polono professoris Mariani Plezia
(annos 1959-79 in quinque voluminibus prelis dato) vox 'r(h)eno' explicatur 'palla
e... pastore Alsatico facta' (Polonice: futro
z wilczura). Ream erroris stultissimi partim esse similitudinem duorum
nominum Polonicorum, quorum unum pellem vulpinam (wilczura), alterum (wilczur)
pastorem Alsaticum/Germanicum (Anglice: German
shepherd) significat. Partim, nam reum principalem esse ipsum professorem
Plezia (requiescat in pace!), cui in mentem id scribendo non venit Romanos
pelle horum canum uti non posse, nam ipse pastor Alsaticus anno 1899 a Max von
Stephanitz primum educatus est. Ceterum non tam multae gentes ut puto, praeter fortasse
Seres, pelle canina libenter vestiebantur.
Memini quoque
professoris (nomen praeteribo), qui, cum scripta quaedam cum discipulis legendo
in verbum 'cucumis anguinus' incidisset, studentibus explanavit:
- Nomen id fortasse hic
cucumis ob amaritudinem saporis habet, veneni sapori similem.
Tunc unus discipulorum:
- Pace tua, professor,
mihi magis videatur cucumerem hunc propter formam nomen 'anguineus' habere.
Cui professor:
- Formam? Sed... quam formam
cucumis iste habet?
(Numquam fortasse
comedit professor, helluo librorum, cucumerem anguinum, aut si comedit, formam
fere spiralem non animadvertit.)
Tertiam, alteri
similem, creaturam philologicam esse explanationem notionis 'digitus
auricularis', id est minimi palmae humanae digiti. Quem "auricularem"
explanavit in libro suo amica mea, ethnologa, esse ob hanc rem, quod gentes
variae putaverint eum habere potestatem... "res divinas" audire,
cuius rei testes fabellae Grimmianae aut similies. Satis esse – secundum fabellas
– ad aurem digitum minimum applicare, ut colloquia mortuorum daemonumque etc.
audias.
Ego autem puto digitum
minimum, etiam si habeat potestatem "res divinas" audire, optimum
omnium quinque digitorum esse ad foramen auris prurientis terebrandum. Haec iunctio
"turpis" cum auribus mihi magis etymologice valere videtur quam
potestas huius digiti divina.
Maxime placet illa fabula de cucumere narrata: nam ipse nonnonumquam, cum vellem professores vexare, rogitabam quid interesset inter quercum et ilicem, quarum utraque Anglice dicitur “oak,” neque umquam ullum inveni professorem, qui inter ilicem et quercum internoscere sciebat, quamquam ea verba nobis discipulis mandare solebant memoriae tradenda.
OdpowiedzUsuńAdsunt quoque: prinus (Anglice 'holmoak' vel 'great scarlet oak'), aesculus ('Italian oak') cum glandibus edibilibus necnon suber ('cork oak'), ex quo suber/cortex facitur.
OdpowiedzUsuń