Venum praebet quisque quid habeat, praecipue cum debitor
maximus sit. In Graecia ante quattuor quinqueve annos, cum crisi morderetur
haec terra, disputabatur de conductione in multos annos nonnullarum insularum
Maris Aegai. Quarum conductores essent imprimis divitissimi Germani. Quid de
hac re evenerit, nescio.
Nunc autem legimus regimen Simbabweae terrae Africanae,
quae lacuna fiscali gigantea laborat, venum praebet elephantos, pretio 40-60
milium dolariorum per singulum animal. Elephanti hi venturi sunt in Sinas,
Francogalliam et Unitas Phylarchates Arabicas.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz