wtorek, 6 stycznia 2015

De Sanctis Magis terrarum Orientis

De Sanctis Magis nihil fere scimus, praeter quod Matthaeus in Scriptura (2:2) dixit eos ad praesaepe advenisse Iesum infantulum adoratum. Dicit Matthaeus: "Ubi est, qui natus est rex Iudaeroum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum". Tria munera adportaverunt – aurum, thus et myrrham – quo facto putantur tres in numero esse, licet ipse evangelista nihil de hac re dixerit. (Sunt tamen, qui putent magos quattuor nisi etiam duodecim fuisse.)
Sine dubio non Iudaei fuerunt, pagani ergo. Verisimiliter, ut magi, e Babylonia, patria astrologorum, oriundi. Traditio mediaevalis eos dominos fecit Europae, Asiae et Africae, unum horum nigrum pinxit necnon nomina omnibus dedit: Caspar (Persice 'thesauri custos', Melchior (Hebraice melek or 'rex luminis') et Balthassar (Babylonice balat-shar-usur 'serva vitam regis') – hic saepissime niger, ut rex Africae, monstratur.
Festum Trium Regum (Polonice Trzech Króli) in patria mea etiam ob hanc rem clarere, quod a regimine communistico depositum (anno 1960), post cladem communismi (a. 1989 factum) denuo ut dies festus officialis reinstitutum esse (licet demum a. 2011). Quae reinstitutio mea sententia error maximus erat, nam nunc pigerrima natio mea dormit ebria ab ipso die vigiliarum Nativitatis (24 Dec.) usque Epiphaniam (7 Ian.), Saturnalia quasi celebrans. (Saturnalia ceterum sive Carnelevarium non magnopere celebramus, comparati Italis Germanisve, maxime autem helluantes tempore... ieiunii antepaschalis, o gens perversitatum plena!) Mihi tempus hoc "somnii hiemalis Polonorum" – cum tot tabernae etc. multos dies clausae remaneant – difficillimum est. Valde ergo gaudeo hodierno festo Trium Regum. Est mihi quasi resurrectio in vitam normalem, id est cotidianam. Nam, ut sociopatha, omnium sollemnitatum sum osor.
In ianuis aedium usque hodie die Epiphaniae creta scribimus litteras KMB (pro Kacper, Melchior, Baltazar, ut Polonice nuncupantur), cum duobus crucibus numeroque anni currentis, ergo hodie: K+M+B 2015. Quod scriptum originem habeat in mediaevali dictione: "Christus (hanc) mansionem benedicat!".

In viis urbium Polonarum pompa hodierno die habetur, cum tribus equitibus partes trium magorum agentibus. Si fieri potest, unus horum camelo pro equo vehitur; bestia infelix frigus decem graduum Celsianorum pati debet.

2 komentarze:

  1. Scin tu quis primus nomina dederit magis? Isti autem studium mihi movent ob aliam causam: nam magi nonnumquam in declamationibus reperiuntur, sicut multi alii qui in libris novi testamenti leguntur: sed apud rhetores magi fere semper mendaces esse dicuntur, nam si qui posset res futuras signis divinis intellegere, nulla causa exstaret cur oratores debeant de rebus futuris (ut in suasoriis) deliberare :)

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Quis dederit tribus magis nomina certe nescio. Puto eum Germanum esse saeculi... XVIII?, XIIV?, XV?, cum legendae mediaevales magnopere per plebem divulgarentur. De ipso nomine 'magus' legi id originem habere in Persico 'magush', nisi Praeindoeuropaeico *magh- 'posse, valere'. Quae vox usque hodie in Slavicis linguis sonat, ut Polonum "mogę" aut Russicum "mogu" ("possum"). Magus ita est "is, qui potest (res varias facere)".

      Usuń