Nominabantur optimates vulgaliter homines
"sanguinis caerulei". Etymologia huius dictionis in Hispania
mediaevali originem habet. Ibi enim et tunc "sanguine caeruleo" (sangre
azul) donati natura essent nobiles puri sanguinis Hispanicae, sine scilicet
admixtione sanguinis Mauretanae aut Iudaeae. Cum Hispani "veri"
colore cutis erant palidiore quam Mauretani Iudaeique, venae cum sanguine in
capite, collo et manibus apud eos videbantur transparentius, quasi caeruleo
colore.
Numquam putaverim aliquem studiosum seriose colorem
sanguinis investigare, sed videlicet aderat unus – Oleg Manoilov, biochemicus
Sovieticus, qui annos trecenarios praeteriti saeculi perscrutatus est 1,362
specimina sanguinis variarum gentium, inveniens hoc modo – ut asseverabat - inter
alia homines hodie in terra viventes non unum sed nonnullos Adamos habuisse,
nonnullasque Evas. Quod tamen ad colorem sanguinis pertinet... omnia specimina
dissoluit Manoilov sibi tantum nota solutione, quo facto omnia specimina
colorem e rubro in caeruleum mutaverint. Omnia praeter... gentes Slavicas, ut
Russi, Poloni, Bohemi, quarum sanguis semper ruber manserit.
In mentem venit explanatio etymologiae popularis nominis
Slavorum, quasi e 'servis' oriundi – cuius rei effectum sit Theodiscum Sklave vel Anglicum slave. Fortasse – effectibus experimenti Manoiloviani consideratis
- haec etymologia non tantum popularis est? Fortasse omnes alii optimates sunt,
nos autem servi...?
Ceterum scitu dignum esse opera omnia Manoiloviana ab
agentibus securitatis Sovieticae (NKVD) cautissime deleta esse. Quid tale invenit
in sui labore Manoilov, quod tantopere perterruit dictatorem Stalinum aliasve
politicos Sovieticos maximi momenti?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz