Mensibus vernis anni 1991 convenit me – tunc diurnarium
iuvenum atque imperitum ephemeridis Polonae "Gazeta Wyborcza" –
secretarius (attaché) diurnarius
legati Coreae Meridionalis, vir iam satis vetus (hodie verisimiliter iam
mortuus est). Sola causa cum mecum, et non cum me dignioribus, colloqium suum
haberet erat quod ego de rebus Asiae – de quibus tunc ceterum rarissime
curabamus – symbolas scribere solerem.
Colloqium periucundum erat, sed uno momento dixit
secretarius me male de Coreanis, Iaponibus vel Seribus scripsisse.
- Cur? - rogavi stupefactus.
- Nam – explanabat ille – uteris saepe phrasi
"ultimus (vel remotus) Oriens" (Polonice: Daleki Wschód). At nos nolimus esse nuncupati incolae terrarum in quodam
"remotissimo" fine mundi! Scribe abhinc, quaeso, Asia Orientalis, non
ultimus Oriens!
Recte monuit. Numquam antea cogitavi de hac re – phrasis
"ultimus/remotus Oriens" videbatur tam naturalis ut voces
"pater", "mater" aut "coelum". Eius usu assueti
non videbamus nos eo dicendo nolentes volents offendere incolas harum terrarum.
Viginti fere quattuor anni passi sunt, at nos, Poloni,
adhuc libenter nomine "ultimus Oriens" utimur. Etiam aliae gentes, ut
Angli Americanique: Far East.
Fortasse iniuste.
Rarius solemus Americani eam regionem dicere ultimum orientem esse, sive “far East,” quamquam propter usum Britannicum, qui nondum inter progeniem in novo orbi terrarum natam exolevit, putamus Asiam esse terram “orientalem.” Id vero, ut fere omnia a Britannis sumpta, est contra rationem et naturam rerum ipsam: nam qui ad Coream vel Sinam vult a nostris litoribus navigari non ad solem orientem cursum tendebit, sed solem occidentem sequetur.
OdpowiedzUsuńCerte, Americanorum oblitus sum, de curis Orientalium scribens, ignoscite! Vos quoque nolite in margine chartae geographicae manere, omnis certe homo aut gens figura centralis esse mavult. Sed, si bene memini, non tantopere hoc facto laborant Americani, ut chartas ipsas mutarent: id est, in chartis mundi in America divulgatis mediam partem - ut puto - Europa Africaque adhuc tenent, Asia dextram, Americae ambae sinistram. In Sinis autem vidi mundi chartam, ubi Seres in medio stabant, Oceanus Pacificus Americaeque ab his a dextra, dum Europa atque Asia Occidentalis a laeva. Tempore antiquo, ut scimus, summa pars chartarum Sericarum non ad Boream, ut hodie, sed Australem spectabant. Apud nos, Polonos, adesse adagium: "punctum visionis (=point of view) esse punctum sessionis".
OdpowiedzUsuńImmo in scholis nostris, cum puer essem, omnes tabulae chorographicae sic depictae erant ut in hac imagine videbis: http://commons.wikimedia.org/wiki/File:ColoredBlankMap-World-90W.svg Nos enim in medio mundo stabamus, fratres meridionales infra nos, Europaei et Sinenses in limbis paginae, et Russi minaces ex utraque parte nobis imminebant tamquam vultures.
OdpowiedzUsuń