Lateres vinei (wine
bricks) fuisse productum civibus US-Americanis venum praebitum tempore
prohibitionis alcoholis (1920-33). Later vini erat re vera mostum dehydratum ac
compressum, essentia ergo, ex qua aut vinum aut sucus vitis (sine alcoholi)
fieret. Certe, omnes hos lateres emebant, ut vinum facerent, sed officialiter
ad sucum faciendum vendebatur. Immo facetior erat inscriptio addita talibus
lateribus: "Dissolve contenta huius fasciculi in galleta (Anglice gallon, i.e. 3,79 litrae) aquae. Noli
tamen solutionem in amphora aperta in viginti dies ponere, nam tunc vinum
fiet". Nonnulli negotiatores impudentes dederunt suis lateribus vineis –
officialiter minime alcoholicis – nomina talia ut: Porto, Virginia Dare,
Muscatel, Angelica, Tokaj, Sauterne, Riesling, Claret et Burgundia.
Ceterum, ut scimus,
prohibitio errorem maximum regiminis fuisse: consumptio alcoholis aut nihil aut
paululum tantum decrevit, frequentia autem criminum multoties aucta est. Sine
prohibitione venditionis alcoholis Al Capone fortasse fur parvus ignotusque per
totam sui vitam esse mansit. Fortasse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz