Varsovia, urbs mea, his diebus metropolis vero Europaea
factura est, nam alteram (secundam) viam traminis subterranei mox mox habebit.
Prima via huius traminis strui coepit annos tricenarios vicesimi saeculi, dum
usque finem structa apertaque peregrinatoribus (=convectoribus, itinerantibus) est
anno... 1995. Certe, interea alterum bellum mundanum habuimus, huic urbi non
valde idoneum, nihilominus structio haec satis longa omnibus videbatur.
Nunc autem alteram viam aperturi sunt magistratus nostri.
Burgimagistra promisit alteram traminis subterranei viam aperiri ante Nativitatem
anni 2014, sed promissum hoc factum esse tempore comitiorum, cum omnes viri
(et, ut patet, mulieres) politici multa promittunt. Nunc autem, uno fere mense
post id tempus, diurnarii rogant magistratus, cur via altera traminis
subterranei Varsoviensis nondum operetur. Responsum esse incredibile: via iam
ad motum traminum omnino parata est, paratae quoque septem novae stationes, non
paratae autem... latrinae. Aut rectius: nonnullae latrinarum. Latrinae enim in
stationibus peregrinatoribus praeditae, omnibus rebus necessariis instructae, primos
homines mincturos cacaturosve exspectant. Similiter paratae exspectant sui
hospites latrinae speciales, quibus aditus sit tantum operariis traminum
stationumque, id est operariis societatis Tramen Metropolitanum Varsoviense. Omnibus
scilicet operariis prater... purgatores latrinarum. Hi enim non sunt
officialiter operarii huius societatis at pertinent ad alteram (externalem) negotiationem,
quae tantum res ad latrinas spectantes in variis locis publicis curat. His
operariis ergo lege non licet uti latrinis operariorum traminis subterranei, at
propter alteram (interiorem) legem (quae sc. valet in purgatorum negotiatione)
non licet iis quoque latrinis publicis (in hoc casu, latinis convectoribus
praeditis) uti, latrinis scilicet, quas ipsi purgant! Unde haex lex proveniat,
nemo hodie scribit, sed sine dubio sana ista non est – si enim ipsi latrinis,
quas purgant, uterentur, magis de iis curarentur, mundiores ergo eas
tenerentur.
Utcumque res se habent, viginti plus minusve purgatores latrinarum
prohibent duo miliones Varsavianos altera via traminis subterranei uti! Stultitia
regnat Varsoviae...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz