69 participes silicernii, id est epularum funebrium, in vico
quodam provinicae Mozambicianae Tete habiti, venenati ac mortui sunt, postquam
cerevisiam domo factam bibissent, cui verisimiliter adesset bilis (=fel, chole)
crocodilorum.
Circiter 40 alii silicernii participes in nosocomiis pro
vita pugnant.
Biocolytae suspiciuntur coniurationem ad familiam
hominis modo sepulti necandam. Non adesse tamen numero coniurantium mulierem,
quae cerevisiam fecit, nam ipsa quoque mortua est. Probabiter – putant astynomi
– aliquis potioni iam braciatae venenum addidit tempore, cum omnes exsequiis in
coemeterio aderant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz