Modo de difficultatibus cum ferrovia subterranea
Varsoviensi scripsi, hodie lego in actis diurnis de alia re incredibili. Ante enim
circiter quinque dies in flumine Vistula, qui rivus longissimus est in Polonia,
inventum esse crus humanum alicui amputatum. Repertum crus est in loco circiter
20 chiliometris infra Varsoviam, putabatur ergo ab astynomis fuisse partem
cadaveris hominis – citius mulieris quam viri, ut aestimaverunt prima facie periti
– quem hominem victimam esse aut cuiusdam infortunii aut, potius, homicidii Varsoviae
patrati. Prima investigatione perfecta, dixerunt periti biocolytarum crus
saltem per dimidium anni in aqua fluminis mansisse, fortasse etiam spatio
nonnullorum annorum.
Hodie autem, post alteram, aliquantulum accuratiorem
investigationem, pronuntiaverunt astynomi crus esse... prosthesin!
Sed non tantum in Polonia similia! Legimus ecce
cancellariam Germaniae, Angelam Merkel, lapsu linguae modo dixisse, de ictibus
Parisiensibus islamistarum narrans, "antisemitismum esse nostram
obligationem statalem ac civicam!". Addidit quoque, erroris horribilis insciens:
"Idem pertinet ad meschitas ictibus petitas". Scimus cancellariam
Merkel dormire per noctem tantum quattuor quinqueve horas; fortasse melius
esset, si dormiret longius!
Ceterum, in Civitatibus Unitis Americae (USA) inventum
esse tapeti ornanti aedes biocolytarum comitatus Floridensis Pinellas adesse,
in clipeo officiali huius comitatus in tapeti picto, sententiam sacram
Americanorum aliquantulum errore mutatam. Ita loco "Deo confidimus" (IN
GOD WE TRUST) habet tapete scriptum "Cani confidimus" (IN DOG WE
TRUST).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz