Visitavit nos heri Iohannes,
Varsoviae natus professor disciplinae mathematicae apud Arizonianos. Narrabat,
ut ei mos est, permulta mira et de America, et de Polonia nostra, quam novit
fortasse melius quam maior part nostrum, qui in patria adhuc habitamus.
Nunc tamen de America oculis
Iohannis spectata. Est ille enim vir rerum cupidus studiosusque, observator
cautus. Qui experimento "exsistentiali" nuper fructus est: spatio
trium mensium nihil televisionis spectabat, nihil radiophoniae auscultabat,
nihil actorum diurnorum (etiam per interrete) legebat, praeter...
"Cepam", id est "The Onion", sive acta satyrica
interretialia, quae nuntios de America et toto orbe terrarum dant quasi veros,
sed satyrice/hilariter redactos. Et dicit Iohannes se, cum post talem trium
mensium vitae modum nuntios veros primum legisset, invenisse... nihil ei praetermissum
fuisse!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz