Permulta scripta sunt de etymologia nominis
Insularum Fortunatarum, at praesertim maximae harum Insulae Canariae (hodierna Gran Canaria), quae dedit toti
archipelago nomen Hispanicum (Islas
Canarias). Plinius (6, 205) putabat id nomen a multitudine
canum ingentis magnitudinis provenisse, sed nullae huius
generis bestiae inventae sunt a Hispanis, qui saeculo XIV has insulas denuo
(post lacunam a tempore Romanorum durantem) visitare coeperunt. Alii putant nomen
a canibus marinis, id est quasi phocis, venisse (sed incertum esse quod apud
Romanus ipse 'canis marinus' significaret, fortasse non phocam sed piscem
mordacissimum ab Anglophonis hodie shark
nuncupatum).
Plinium (5,15) tamen quoque nomine
Canariorum nominasse gentem quandam verisimillime Berbericam in Mauretania
habitantem: qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque
et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis
promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. Sine dubio
ergo, mea saltem sententia, utramque gentem, et continentalem et insularem,
eiusdem geneticae farinae fuisse.
Caninam provenientiam nominis erroneam
puto, potius credens Canarios Latine redditum corruptumque nomen fuisse quoddam
Berbericum, quo aut ipsi se nominaverint, aut ita appellati sint a sibi vicinis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz