czwartek, 14 stycznia 2016

Nugae de inauribus nautarum

Cur nautae inaurem auream in auricula laeva portant? At non omnes, sed hi imprimis, quibus contigit Promunturium Hornianum circumnavigare. In laeva auricula, nam Solem orientem – ut mos plerisque est – petentes, Promunturium a sui laeva navigando habebant.
Alii dicunt aurum in aure nautae pretium esse funeris inopinati: si quis cadaver nautae in oram undis missum inveniat ac de funere curet, inauri venum data pecuniam ad sepulturam solutam recuperabit. Aliam causam inaures a nautis portandi esse superstitionem has facultatem videndi adiuvare – quae res superstitio putatur, nisi animadvertamus in arte acupuncturae auriculis adesse punctum ad visionem spectans.

Talia dat in sui libro "Cur nautae natare nesciunt. Atque aliae mirandae curiositates maritimae (Why Sailors Can't Swim. And other marvellous maritime curiosities) Nic Compton.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz