Iam hic de
pseudo-Tacitiano Frisia non cantat (sed
bibit) scripsimus, quoque fortasse de dictione Iesu, quae re vera ullis
evangeliis, modo "veris", modo "apocryphicis", testatur: Si quis in te lapidem, tu in eum panem
remitte (in nonnullis regionibuis mundi, ut Polonia aut Indonesia, multi
putant Iesum ita "aliquo in loco" dixisse).
Certe audivi
quoque de "brevissima epistula mundi", quasi Cicerone auctore scripta:
I! (sc. imperativus verbi 'ire',
respondendo ad item falsam quaestionem Attici: Oporteat mihi ire an non?). Hodie autem incucurri in totam quasi
Ciceronianam sententiam: Mala tempora
sunt. Liberi parentibus porro non parent at nemo est qui librum non scribat,
quam amica mea, diurnaria Polona, cum versionem Anglicam legisset, putabat verissimam
esse. In interreti inveni quoque aliquem nugatorem, qui fontem huius dicti
dabat: tractatum Ciceronis "De pessimo genere oratorum".
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz