piątek, 22 stycznia 2016

De popinis insalubribus

Ad Gregem Latine Loquentium scripsit Eduardus Casey inter alia:
Ceterum, partim recte iudicat Aloisius de verbis Latinis novandis: Latine dicere debemus pro 'Coca Cola' cocacola et pro 'McDonalds' mcdonalds. Certe autem nobis quoque licet de potionibus saccharatis disserere necnon de talibus popinis ubi cibus insalubris venum datur.
Cui ego respondi:
Si in his popinis, Eduarde, cibus, ut scribis, insalubris venum datur, cur ego adhuc vivo? &#X1f60a
Nam saepissime adyta fastfoodiana peto. His septimanis maxime delector MacDonaldiano paniculo McRoyal, versio duplex, sapore acuto. Qui cibus, nisi saepius quam semel per diem sumptus, semper fere in orgasmum me adducit!  

1 komentarz:

  1. Which is better Pepsi or Coca-Cola?
    ANSWER THE POLL and you could get a prepaid VISA gift card!

    OdpowiedzUsuń