piątek, 22 stycznia 2016

De popinis... (responsum Eduardi)

Ita respondit Eduardus (spero eum non stomachaturum, quod cito epistulam):
Eduardus Stanislao et fautoribus cibi istius Filii Donaldi (non Trump sed illius cui est sannio nomine Ronaldo). s.d.:
Pro certo non scio, Stanislai. Fortasse natura tibi insita est valetudo robusta, tum fieri potest ut nondum senis sis quippe qui facilius convalescere soles ab iniuriis corporalibus omnigenus. Nuper (id est ante paucos annos) solummodo cuppedias perfectas (parfaits), gallinam gallinaceam embammate capsico condito (buffalo ranch mcchicken), scriblitam ex malis factam, et aquam a glacie algidam comedi. Suspicor solam hanc aquam esse rite castimonialem (kosher).
Quae quum ita sint, opto ut vos omnes bene cenent.
valete

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz