Bert Hellinger,
psychotherapeuta controversia plenus, cum consilia ad res omnes (et nonnullas
alias) spectantia dare coepisset, sententiam protulit de re bursaria, his plus
minusve verbis: Nonnulli tituli
(=sortes) mihi videntur semper in valore
crescere, nonnulli autem decrescere. Qua re alegorice, ut puto, de
hominibus dicere voluit: nonnulli semper sunt et erunt hilares, alii semper
tristes. Quasi contra stigma geneticum (carmicum?) pugnare non potes.
Si tamen solum ad rem
bursariam sententiam Hellingerianam adhibeamus, dici potest eam aliquantulum
fortasse valuisse ante crisin 2010 anni, nam hodie nihil fere certum in foris
nummariis, mea saltem sententia, remanet.
Maxime doleo sorte amici mei,
Christophori, ceterum sat clari scriptoris Poloni, qui, cum titulos magnae
ephemeridis, ubi munus sibi aderat adestque, obtinuerat, at tituli hi mox
postea vilescere coepissent, dixit mihi se velle diutius exspectare, nam
sapientis minime esset titulos divendere dum vilescunt. – Post cladem incrementum venit, sicut post imbres sol – memini dictionis
Christophori.
Prospicere tamen non potuit amicus
meus rem diurnariam omnino, praecipue autem ephemerides chartaceas, quasi in
mortem damnatos fuisse. Sors una ephemeridis Christiphori, quae annis
nonagenariis praeteriti saeculi stabat fere 150 aureis, hodie 12 aureis
venundatur. Num exspectat porro amicus meus meliora sibi tempora?
Has cogitationes scribo
enchiridio rei bursariae, quod Nemo Oudeis modo scripsit (vide, lector care, aut
blogum ipsius aut "Ephemeriden": De
Davo et ejus sacculo pleno nummorum), a me cum magno animi motu lecto.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz