Hodie mane animo languido laborans aperui
Martialis Librum de spectaculis (editionis
Loeb) in eo loco, ubi eum ante duos plus minusve menses reliqueram, in initio
sc. epigrammatis 86. Legi nonnullas paginas et legendo hilaritatem quadamtenus
recuperavi. Tres quattuorve notatiunculas feci:
1) pastilli Cosmi (87: Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino / pastillos Cosmi luxuriosa
voras). Ergo aderant iam tunc pastilli ad halitum post vinum purificandum? Ex
qua materie facti? Mihi noti sunt solum pastilli e foliolis petroselini, quibus
ante viginti trigintave annos in Belorussia (Ruthenia Alba) autoraedarii utebantur
postquam biberant, ne biocolytae temetum sentirent. Ego cum ipsis petroselini
foliolis experimentum olim feci bono cum effectu: K. spiritum vini me basiando
minime sensivit.
2) mentiturque
virum prodigiosa Venus (90), id est, clitoris maximae magnitudinis pro
membro virili habebatur. Item in lexico quoddam nominum Graecorum Latinorumque
ad sexualitatem spectantium (edito in Germania saeculo XIX) olim legi, de
puellis scilicet Syriacis clitoridibus tantae magnitudinis instructis, ut more
virorum cum aliis puellis luderent [sed de puellis Syriacis permulti aderant
mythi]. In notis meis erraticiis inveni quoque pro clitoridi nomina 'myrtos' et
'landica', sed sine fontibus. Secundum Douglas Harper (Online Etymology Dictionary), Matthaeum Renaldum Colombo (1516-59),
auctorem tractatus "De re anatomica", nuncupasse clitoridin 'amor
Veneris' aut 'dulcedo Veneris'.
3) conclusio epigrammatis 92: denique pedica, Mamuriane, satur, cum
nota translatoris D. R. Shackleton Bailey: Fortasse
quia insalubris talis pedicatio erat [sc. pedicatori] (Supposedly dangerous to health). Mea tamen sententia significationem
esse hic omnino aliam: Aut dives, Mamuriane, fieri (et pro stupro solve?), aut,
cum pauper sis, noli quaerere pueros. Haec significatio ex toto epigrammate mihi
patere videtur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz