poniedziałek, 29 lutego 2016

De diabolo(?) in ecclesia

Eidem ecclesiae Wengroviae (Węgrów), ubi speculum magicum alchimistae Iohannis Twardovii (Jan Twardowski) servatur, adsunt picturae parietales Michaelis Angeli (Michelangelo) Palloni (1637-1712), artificis Italici, qui magnam partem vitae in Polonia degit - in hypogaeo eiusdem ecclesiae sepultus est. 
Nonnulli tamen, ut uxor mea K., putant eum per notas secretas pinxisse, imaginibus sive iocosis sive crypto-allegoricis in elementis picturarum eius latentibus. Ut "caput diaboli", quod K. videt in hac imagine duorum angelulorum (Italice, ni fallor, hi putta nominantur), in summa media parte picturae centralis, statim sub fenestra:
Intuearis, lector care, imagini angelulorum cautius: dextram manum pueri a laeva per aera flantis esse aurem (forma canina aut caprina) diaboli, caput eiusdem angeluli - oculum (permagnum) diaboli, caput alterius pueri - dentes bestiae superiores, manum eius laevam - diaboli maxillam (inferiorem). 
Iudicate ipsi, lectores, utrum angel(ul)os an diabolum artifex Palloni pinxerit. 

De foeminis sive de rectitudine politica (3)

Nuntiat porro Victorius Ciarrocchi:
Minime scio ego, Anglicae linguae imperitus, utrum ista vox, quae sit 'womyn', eunuchismum
significet an proelio «virarum contra viros» committendo faveat. At unum pro certissimo habeo:
infinitam esse hominum stultitiam.

niedziela, 28 lutego 2016

De rectitudine politica (2)

Alterum nuntium tristem <aut potius hilarem; nonne stultitiam irridere solemus?> de "rectitudine politica" affert sodalibus GLL Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis:
In universitate Americana, cui nomen 'Harvard', nuperrime alumni quidam
(numerus incertus) expostularunt ut vocabulum, quod est 'master', e sigillis
universitariis aboleretur, utpote quod servitutem seu servitutis aetatem 
evocaret, etsi istud vocabulum e voce Latina, quae est 'magister', 
originem ducit. Alumni victoriam reportarunt: 
"Absurdiora nullum limitem habent", die 22 Febr. 2015 scripseram et hodie
firmissime itero. Nam e supra relato exemplo patet quam crebrius ac latius
divulgetur iste cancer malignissimus, qui 'rectitudo politica' appellari solet
quique AngliceAmericaneque 'political correctness' dicitur. 

sobota, 27 lutego 2016

Rectitudo politica

Iosephus Faber, sive József Kovács, sodalis Gregis Latine Loquentium Hungarus, cui non semper in rebus, quae ad politicam aut mores hominum spectent, adsentiar, hodie misit gregalibus litteras, in quibus castigat "rectitudinem politicam" (ubi 100% ei adsentior; mea quidem sententia phaenomenon debet dici "hypocrisis linguistica"), his additis exemplis e lingua Anglica sumptis [spero eum mecum non irasci propter citationem]:
'chronologically  challenged' -  chronologice  provocationi commissus
i.e. senex
'vertically challenged  -verticalibus provocationibus  commissus
i.e brevi statura
'beauty deficit'  -  pulchritudine  imperfectus
i.e.  deformis
'metabolically  different' -  metabolice /?/  discrepans
i.e. mortuus
'motivationally  deficient'  -  impulsu carens
i.e.piger
'non-living person' -  homo non animatus
i.e. mortuus
'negative saver' -  aliquis  non compendii causá agens
i.e prodigus
'non-traditional shopper' -  emptor non usu  receptus
i.e.  fur 
'optically  inconvenienced' -   ex incommodo cernendi visus laborans 
i.e.  caecus 
'horizontally  challenged'  -  provocationi  commissus, quia aequus ad  libellam  non est
i.e.  pinguis
'temporally  challenged'  -   provocationi commissus  propter dispositionem temporis
i.e  sero  veniens
'differently  interesting'  -  aliter aptus ad  delectandos  homines
i.e  molestus
'differently logical'  -   aliter  prudens et consideratus
i.e. falsus
'domestic artist'  -  artifex  domestica
i.e. mater familias
'differently  honest'  -  aliter sincerus
i.e.  mendax
'incomplete success'  -  eventus  mancus
i.e. irritum
'charm-free'  -  quó/quá delectari non potest
i.e.  molestus  etc. etc....

Hiems ad interim resurrexit (meditationes rusticanae)

Ergo ruri denuo sum in casula nostra, Sabbatum celebro – nil pro pecunia agens, licet et heri nihil fere fecerim, fortasse me nesciente observando diem festum musulmanorum (sc. Veneris).
Hiems recurrisse videtur (temporarie tantum, spero); -2 gradus Celsiani necnon pruina in pratis. Multa nocte huc cum K. et pueris advenimus, interdum per caliginem densissimam raedam gubernantes.
Ignis in furno ligna non amat, fortasse malum ligni genus adportavi – vix temperiem +16 C tenere valemus, vestiti ergo crasse domi ambulamus, animis, rebus ita stantibus, aliquantulum depressis. Cani, noctu valde ob frigora querenti, sivi lectum nostrum intrare – quod primum umquam evenit, nisi semel, aestate, in tentorio; dormivit canis grata omnino immobilis, timens fortasse me eam e lecto aliter (=si multum moveret) dimissurum. At iucunde erat halitus eius regulares auscultare, quod me quoque postea in dormiendum induxit.
Somnia autem horribilia duo. In primo magistratus Varsovienses decrevisse tertiam partem rei familiaris nobis ademptum iri ad "usus communes". Ergo ademerunt: miserunt ad nos exactores duos – viros faciebus sanguilentissimis, qui varias res – ut instrumenta escaria (cultros, furculas, cochlearia) culina ac vestes K. vestiario abstulerunt. In altero somnio me amicam veterem in dormitorio studentium habitantem visitasse, ubi calceos, more musulmanorum, ante limen reliqueram – deinde, domum iam repetendo cupiens, repperi aliquem calceos meos furatum esse! At hiems saeviebat frigidissima.

piątek, 26 lutego 2016

De Iudaeis Sericis

Anglice qui scit, legat:
https://en.wikipedia.org/wiki/Kaifeng_Jews

Quaestiones Sericae

Si, meditor mecum, post 15-20 abhinc annos orbis terrarum a Seribus omnino regatur, quomodo nostrates mei porro asseverare valebunt mundum conspiratione Iudaeorum regi?
At, puto, invenient factum adfuisse Iudaeos etiam in Sinis, tempore antiquo, in urbe capitali Kaifeng. Sint ergo Seres hodierni crypto-Iudaei!
Non omnes, Deo gratia, nostrates mei tales sunt. Sed multi, circa me saltem ex populo. Vicinus meus, vir vero eruditissimus (sic!), dicere solet Iudaeos instigasse... alterum bellum mundanum. Nam, explanat, Hitler usus sit ad arma emenda pecuniae sibi creditae a negotiatore Iudeao quoddam. At, rogavi, si Esquimensis, non Iudaeus, iste creditor fuisset, putares Esquimenses bellum mundanum instigasse? "Tu scis rerum nihil", repondit.

De die festo viri agnostici

A tempore quoddam conor instituere in septimana unum diem festum, cum scilicet nihil laboris agam. Quod certe impossibile mihi est, nam ergophilos (workoholic) sum et iam a pueritia ab otio vacationibusve abhorreo, sed, decrevi (valde in hac re a K. adiutus), saltem labore pro pecunia talis dies careret. Sed ibi vero limes labori tanto? Nam nunc quoque pro nonnullis rebus Latinis pecuniam mihi solvunt, ut pro duabus partibus libri "Burdubasta".
Dixi ergo mihi (et K.): Bene sit! Abhinc unoquoe die Solis tantum iucunda mihi opera mente tangam. Sed etiam hoc erroneum, nam maxima pars harum, quae pro pecunia tollam, iucunda mihi videntur, etiam translatio libri crassimi de stupris in universitatis US-Americanis commune peractis, cuius editio Polona mox lucem videbit. [Fortasse homo felix sum; unde ergo mihi hic cotidianus animus tristis?]
Bene sit. Ego in corde meo differentiam scio, differentiam inter laborem "castum" et "prohibitum". Ita corde ductus decernam: hoc mihi die Solis facere licet, istud autem minime.
Sed cur Solis dies? Nam volui iuxta traditionem catholicam nostratum agere, licet minime catholicus meipsum sentiam [polytheista sum agnosticus, si tale oxymoron fieri potest]. Est mihi nihilominus mos cultos deosque locales observare, at in Polonia "localis" est deus christianus/catholicus.
Hic tamen difficultas, nam omnes conatus mei uno die per septimanam "caste" vivere, si umquam succeserint, successerunt... die Saturni. Res ita se (semper fere) habet: die Vespero nocte aut Saturni mane praediolum nostrum "Lithuanicum"* ad Wengroviam situm cum K. autoraeda petimus. Tunc, suavitate naturae obstupefactus, odoribus silvae pratorumque "venenatus" toto die Saturni nihil gravioris momenti facere volo! Ergo non facio. At postero die, Solis scilicet, conscientia morsus, citissime res faciendas (heri neglectas) agere conor.
Ita de facto celebro diem Saturni, non Solis. Ut Iudaeus. Di boni, quanta mutatio rerum: catholicum fieri cupiens in gregem Moysis incidi!

* Lithuanicum dico, nam sat longe rivulus Liwiec fuit limes inter Masoviam/deinde Poloniam et Lithuaniam; nos autem in orientiali, ergo "Lithanica" ripa casulam habemus

środa, 24 lutego 2016

Iocus caprinus

Capra quaedam manducat pelliculam cinematographicam "Bellorum throni". Altera capra rogat primam, utrum bona videatur ei pellicula.
- Satis bona - resondet capra. - Sed liber Georgii R.R. Martin melior fuit.

poniedziałek, 22 lutego 2016

Ver adest!

Grues iam ad prata Wengroviensia nidificandi causa advolaverunt (ex Anatolia, Hispania aut terris Maghreb); paucis diebus prius quam praeterito anno – quod iam maturius opinato mihi videbatur, nam, secundum enchiridion ornithologicum "Aves Poloniae" Iohannis (Jan) Sokołowski, normaliter advolare solent mense Martio, nisi etiam Aprili.
Nuntium de advolatu pueri cum cane ambulantes domum attulerunt; foras egressus re vera clamores gruum incredibiles audivi, quasi animarum tormenta infernalia patientium querula. Mirum in modum vocem harum avium gens Polona nuncupat nomine 'klangor'. Et solum ad gruum vocem 'klangor' adhibetur, dum in Latina clangere solent aves generaliter, necnon interdum aliae bestiae, ut canes. (Gruum autem est 'gruere', secundum commentarium Pauli de vocibus animantium.)

Ceterum, memini temporis, cum grues nidificantes habuimus rarissimas. Sed post cladem communismi cum magna eius industria fumos nocivos emittente visitare Poloniam coeperunt plures et grues et alii ex Africa migratores: ciconiae (hae uno plus minusve mense post grues apparent ac prius in fine aestatis terram nostram relinquunt, propter iter longius ex et in Africam Australem). In praediolo nostro unum par ciconiarum uno quoque anno nidificare solet (in columna lineae electricae), grues autem, credo, aut in pratis ad rivum Liwiec aut in silva iis proxima nidificant ac solum in volatu eas videmus: saepissime par, interdum duo paria – una tamen vice contigit XII conspexisse. 
xxx xxx
Varsoviam reductus temperiem aeris repperi esse 12 graduum Celsianorum. Ver vero adest.

niedziela, 21 lutego 2016

Nugae rusticanae

Cum uxor paret mihi caffeam, potio semper melior fit quam manu mea parata. At ne dico hic de caffeis "difficilibus", ut expressa aut lactaria, dico de simplicissima caffea pulverata – iisdem duobus cochlearibus pulveris, eodem cochleari ambo utimur, sed... ego peiori cum effectu. Miraculum?
xxxx
Ruri per duos dies cum pueris mansimus; pueri scilicet iam tam provectae aetatis, ut soli solaeque se curent. Conatus sum fabulas Kafkanas – "Lis", "Castellum" – legere, qui libri ante 30 annos fuerant mihi suavissimi. Nunc tamen... lectio non est iucunda, non possum mentem ad actionem sequendam plus quam decem minutis attentam tenere.
Iuvenis cum 20 annos natus fui, decrevi mihi quattuor adesse scriptores maximi momenti: Franz Kafka, Ernst Juenger, Henri Michaux et Bruno Schulz, post quos diu nullos. Sed certe evolutionem indicis porro exspectabam, putans me post annum duosve novos scriptores huius honoris dignos inventurum. Nihil tamen mutatum est in indice abhinc, magna ex parte ea causa, quod... legere libros omnino cessavi. Aut fere. Per decem nisi plus annos saepissime scripta chartacea lagoenis cerevisiae addita legi.
xxx
Ex tempore cum adhuc fabulas legere solebam, memini me uno die decernere "Ulixem" Joyceanum Anglice sumendum. Per decem ergo dies certatus sum cum isto labore diabolico tres quattuorve horas cotidie. 30-40 paginis perlectis, inveni me nihil fere fabulae intellexisse, ergo in translationem Polonicam converti, eodem cum effectu. Ita, modo Anglice, modo Polonice, totum id opus insaniae – quae postea in "Silicernio Finneganorum" plenam morbi formam sibi adoptavit – usque finem perlegi, nihil vero sensus mente capiens.

Memini tamen Demetrii, collegae quondam mei, qui buddhismo lamaico studebat et totum "Librum mortuorum" (Bardo thosgrol) "perlegit", ne unam quidem litteram Tibetanicam noscens! Oculis digitoque versus continuos textus secutus est, quod, dixit, angorem animae sibi aliquantulum levavit. Spero eum mortuis mox personaliter adfuturum (nisi iam casu adest), ubi non debeat de eorum mundo ex litteris sibi ignotis coniecturas facere.

piątek, 19 lutego 2016

Nugae de praestantia aut caffeae aut theae

Cotidie bibo sex septemve pocula caffeae (mane et spatio diei) et solum duo vel tria thea (vespere). At si solum cum una potione manere deberem, theam eligerem; nescio quam ob rem – fortasse intuitio susurrat theam magis sanitati prodesse?
Ceterum per unum annum, quem in Sinis iuvenis agebam, numquam fere caffeam bibi, more Serorum theam continuo hauriens; sed non tam continuo ut Argentiniani aliive potionem yerba-mate ducunt, ubique cum poculo isto bombilla nomine noto ambulantes (quam herbam conatus sum olim bibere, sed gustatu minime placebat).
Olim, cum saepissime crapula laborabam, copias haud parvas menthae aquatae bibere solebam.
(Hoc scripsi sine ulla magni momenti causa, solum, ut Latine cotidie quid scriberem.)

Diabolus linguam Latinam odit

Doleo hac re valde, sed sacerdotes exorcistae asseverant diabolum a lingua Latina abhorrere. Qui scit Anglice, legat:

środa, 17 lutego 2016

Meditationes post-Dahabianae (II)

1. Ita partim in aeronavi, partimque in sella pertusa domi Adamianae sedens legi 600-paginarum "Historiam secretam" Donnae Tartt. De Latinitate Graecitateve auctricis variam habeo opinionem, unam tamen rem, scilicet de Furiis/Eryniis, optime scripsit, sententiam in os Juliani Marrow, unius protagonistarum, ponens:
- (...) quomodo haec homines in insaniam adduxerint? Maiorem vocem dederunt hominis dialogo internali, amplificans usque exagerrationem eius proprietates, ut homines tantopere seipsi fierent, ne id porro pati possent.
Porro, si bene memini, dixit Marrow solum refugium a Furiis fuisse/esse amorem alicuius alterius hominis, sed tunc seipsum perdere potes.
2. De odoribus animalium, qui nasum male infestant scripsi, sed oblitus sum addere ceterum aerem perspicuum clarissimumque omnium mihi notorum mundi regionum hic habent, nulla in vicinitate industria. Quod statim post reditum Varsoviam sensi, at K. promo post reditum die vespere dixit se (Varsoviae) cotidie sentire "materiam malam" in naribus cumulari, Dahabiae autem numquam.
3. Caffeam fortasse optimi fabae generis habent – nam prope Aethiopiam, patriam caffeae, sunt – sed eam non in machinis pressoriis, sed in ollis parvis coquunt. Potio ergo, mea saltem sententia, gustatu non optimo evenit at palma primorum in re caffearia danda sit porro Italis. Ceterum, caffeae cardamomum (Elettaria cardamomum), ut melius sapiat, addunt. Addunt quoque cardamomum, praeter thymum et cinnamomum, theae Beduinorum – quam gustatu optimam ubique habent hospotibusque aut parvo pretio aut gratis praebent.

Cena Hannibalis Lecter

Caietanum (Kajetan) Poznański, virum 27 annorum omnibus puto Latinistis Varsoviensibus (praeter me!) notum, esse auctorem epodi pseudo-Horatiani, quem publicavit in actis mentruis "Maeander" anno 2014:

HANNIBALIS LECTER CENA
En convolant huc ad dapem Musae sacrae,
Carnariam dapem meam!
Quin, coepimus cum bracchiis tibicinis,
Qui perperam iam non canet.
Fucus necatus – redditus concentus, heus!
Mihi sonet, symphonia!
Ac hic cerebrum garruli Platonici.
Sentitis? Ut divine olet!
Frictum coquo nunc semidulci punico,
Ineptiae sunt perditae.
Cenae cacumen: quinquies iecusculum
Ex vilibus scriptoribus.
Quod quinque, solum quinque – paulo paenitet,
Sed ceteros, pol, cepero!
Cenate, carae – vos amatis me ferum,
Nam grandis ars caedem essurit.

ARGUMENTUM: Carmen stilo atque metro Epodos Horatianos imitans, in quo apparet persona e libris Thomae Harris et pelliculis cinematographicis ab eis derivatis omnibus fere nota.

Nunc autem biocolytae Varsovienses suspicuntur Caietanum caedis horribilis cuiusdam mulieris, cuius caput secaverit. Ipse Caietanus latet, verisimiliter extra Poloniam profectus. Diurnarii pessime de eo scribunt, putant "Hannibalem Lecter Polonum", suspiciuntur aliarum caedium, de quibus nondum sciamus, nonnulli suggerunt eum partem cadaveris comedisse (cui rei biocolytae negant). Amica mea autem, Latinistria Varsoviensis, quae Caietanum bene noverat, dicit eum non posse talem necem "sanguine frigido" perfecisse; credit fortasse eum implicatum esse in machinationem cuiusdam tertiae partis.
Ego nescio, quid sentiam; utique nex huius mulieris facinus psychopathae mihi videtur (at nonnulli dicunt Caietanum, ceterum virum omnino normalem, socialem, amicum ceteris bonum, ultimos menses aliquantulum mire se gesisse).
Ausus sum epodon hic divulgare, nam divulgassem iam prius (id est, ante crimen), si de eo scivissem. Etiam si monstrum sit Caietanus, poesis eius criminis rea non est.

poniedziałek, 15 lutego 2016

Nuntii Iconoclastae (ad usum "Ephemeridis") plus minusve praeteritae septimanae

Bosnia et Herzegovina officialiter petivit, ut nova terra sociae Unionis Europaeae fieret.

Deletae sunt omnes – quattour menses iam suspensae – sanctiones Unionis Europaeae contra Rutheniam Albam (Belorussiam) praeter commercium armorum, decreverunt Bruxellis ministri rerum externarum 28 terrarum sociarum UE. Valebit porro interdictio itineris in UE quattuor personarum, qui suspiciuntur actuosos oppositarum regimini partium vexasse, nisi etiam necasse (170 aliis aulicis praesidis Alexandri Lukashenka itinera in Europam facere abhinc licebit). Prohibitio commerci valebit cum tribus negotiationibus Alba-Ruthenicis.

Regimen Iraniae vetuit in hac terra celebrationem diei sancti Valentini, quae celebratio secundum Teheraniam propagat "degeneratum cultum occidentalem", nuntiat ephemeris "Daily Mirror".

Saltem 30 homines vitam amiserunt in ictibus tromocratarum gregis Boko Haram contra vicos Christianos Nigeriae boreo-occidentalis Jakhari et Kahifa.

Habanae Cubanorum convenerunt in hac terra simul itinerantes papa Franciscus et patriarcha Muscoviae Cyrillus. Qui erat primus post memoriam gentium conventus ducis ecclesiae catholicae cum ductore maximae ecclesiarum orthodoxarum, sc. Russicae.

Cansiopoli (Kansas City) in archivis musei inventam esse adhuc ignotam picturam Hieronymi Bosch, monstrantem sanctum Antonium aquam e rivulo urna haurientem. Adhuc picturam putabant periti ab uno discipulorum scholae Boschiane pictam, nunc tamen comparatio cauta cum "Sancto eremita" necnon "Ultimo iudicio" monstraverit has tres picturas eadem manu esse factas.

Foederalia Agmina Securitatis, sive agentura speculatoria Russorum, putat reos ictus tromocratici in aeronavem Russicam – quae mense Ianuario 2015 anni in terrram decidit prope aeroportum Aegyptiacum Sharm el-Sheikh, 224 homines necans – esse motum clandestinum pan-Turcicum nomine Lupi Ravi, nuntiat ephemeris "Kommiersant".

Meditationes post-Dahabianae (I)

Octo dies modo cum K. mansimus Dahabiae (Arabice Dahab) in ora maritima Sinus Aqabianae Maris Rubri. Adam, amicus noster, domum ibi possidet, ubi licebat nobis gratis manere. Vilissimum quoque iter: volatus Cracovia -> Eilat Israelianorum stat solis ducentis aureis, certe debebamus quoque tramine Cracoviam petere, deinde laophoro publico Israeliano transitum limitalem Eilat/Taba (ubi Israelianis centum siclos solvere debes, ut te e terra suorum relinquant), sed summa summarum iter non fuit valde ponderosum crumenae nostrae.
Oppidum Dahab re vera duo oppida sunt: Dahab I, id est 1.400 incolae Arabes habitantes in aedibus parvis unius aut maxime duobus tabulationis cum adiacentibus ovilibus, saeptibus, stabulisve (plenis ovium, caprarum, camelorum, gallorum, gallopavonum, anatum etc.; quorum omnium foetor multis in locis naribus difficilis) necnon Dahab II, sive 300-400 incolae peregrini (ut Adam noster), habitantes in aedibus plus minusve luxuriosis, sine animalibus (praeter testudines solitarios hic et ibi errantes, sicut in viis canes erratici). Tertia pars hominum, quos in oppido hoc vides, sunt peregrinatores: et peregrini [sed horum non multi post ictum tromocraticum in aeronavim Russicam ante annum] et Aegyptiaci divites ex Cairo Magna aut Alexandria, advenientes imprimis ad urinandum, nam scatet litus corallietibus visu vero perpulchris (quae corallieta et ego, sqaulorum perterritus, a K. coactus bis natando inivi).
Mihi maxime placebat ambulatio iuxta litus maris longitudine ca. 3-4 chiliometrorum solis pedestribus relicta, unde aspectus ad alterum Sinus Aqabianae litus valde montuosum valdeque mysteriosum, scilicet Arabiae Saudianae. Sed quoque parva oppidi angiporta inire me iuvabat, ut vitam veram Arabum paululum inspicerem.
Ceterum, conamina trium mensium linguae Arabicae studere omnino (fere) frustra feci, nam: 1) dialectu locali utuntur; 2) non vero cupiunt tecum loqui, quasi nolint nos, Europaeos, mundum ipsorum nimis adoriri, quasi continuo dicerent: Amamus vos ut hospites, sed mementote nos et vos omnino alio in orbe terrarum vivere.
Cuius rei exemplum bonum Awwad, taxiraedarius amicusque Adam, qui nos in limite Israeliano expectaverat, deinde ad varia loca visitatu digna taxiraeda sua tribus diebus vehebat, permulta colloquia trivia nobiscum tunc habens. Etiam ad domum suam familiamque inspiciendam nos invitavit sed... de rebus gravioris momenti (ut ex. gr. cogitata politica sive de moribus cotidianis Arabum) numquam collocuti sumus, neque relationem nostram in amicitiam mutare nobis contigit (at fortasse non conati sumus satis?, ceterum communicatio nostra non facilis erat, Awwad sciente plus minusque ducenta verba Anglica, quibus nihilominus fabre utens de omni fere re communicare valuit).
Sed placuit nobis valde modus vivendi Arabum: sine curis, sine festinatione, secundum regulam: Sit, quid Deus vult.  
Placebat quoque caelum nocturnum intueri, cum nonnulllis constellationibus mihi ignotis – sed peritus astronomiae minimus sum – necnon Luna crescente alia omnino quam in Polonia positione (hic enim, in Aegypto, "iacet" Luna horizontaliter).
Placebat et esca Arabica: placenta (pita) cum pastis e faba, cicere aut melongena factis, parvulo usu carnis. Id est... placuit labris, sed non intestinis, ergo magnam partem itineris in latrina domus Adamianae mansi, sat multa ibi scitu digna legens, imprimis librum "Aegyptus: haram, halal" (Aegyptus: per fas et nefas[1]) Petri (Piotr) Ibrahim Kalwas, diurnarii Poloni, qui ante septem annos in fidem musulmanam convertit (Alexandriae cum uxore pueroque vivit, observator est vitae cotidianae Arabum cautissimus).




[1] Aut fortasse: modo fas, modo nefas, nam "per fas et nefas" significationem aliam habet: omnibus viribus/subsidiis etc.

piątek, 5 lutego 2016

Telegraphium opticum in antiquitate

Telegraphium opticum apud Graecos Romanosque iam notum esse monstrat Plinius (II, 181); qui de "turribus ignibusve praenuntiis" obiter, quasi de re omnibus nota scribit, narrans de variis horis eodem tempore variis in regionibus valentibus:
Ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, in quis praenuntios ignes sexta hora diei [hodierna 12 meridiana?] accensos saepe conpertum est tertia noctis [hodierna 21, sive 9 pomeridiana?] a tergo ultimis visos.

czwartek, 4 lutego 2016

De Christo sub pondere crucis cadente

Irka, amica mihi omnium fidellima simulque catholica pia, animadvertit nullo in loco quattuor evangeliarum descriptioni passionis Christi adesse mentionem Iesum sub pondere crucis cecidisse, at in mysterio Viae Crucis ter observamus Salvatorem in terram cadentem. De hac re rogavi sapientissimos sodales Gregis Latine Loquentium. Ecce, tale responsum mihi attulit Daniel quidam Mexicopolitanus:

Iesus quidem sub cruce (vel saltem, ut putant periti, sub illa crucis parte quam baiulabant damnati) non facile ambulabat. Scriptura vero, cum loquitur de Iesu via ad locum crucifixionis, ‎paucis verbis utitur, et profecto non narrat Iesum cecidisse. Nihilominus iam ex antiquitate pias traditiones, velut memoriae eventuum, Iesum cesum memorant. Praeterea, stationes exercitii viae crucis variabant secundum varietates locorum. Hodie XIV sunt stationes, et credo quantitatem hanc a consuetudine Franciscanorum derivatam esse. Estne quis, qui nos certiorem faciat?

Facile est quidem deducere Iesum cecidisse. Qui fessus, sanguinans, debilisque ambulabat. Nam (ut Scriptura dicit) necesse fuit carpere hominem quodam (Simonem) ut crucem baiulasset post Iesum. Immo, fortasse Iesus non tantum ter cecidit... Nescimus.

(Sub pontificatu Ioannis Paulis II ‎facta est serie stationum, quae sunt omnes derivatae a textu evangelico; ego autem malo seriem traditionalem, ubi invenitur quoque statio de muliere, quae absterget vultum Iesus. Quae factum non invenitur quidem in Evangeliis; sed quis est qui plane neget vim et fructum huiusmodi contemplationis?)