Grues iam ad prata Wengroviensia nidificandi causa advolaverunt
(ex Anatolia, Hispania aut terris Maghreb); paucis diebus prius quam praeterito
anno – quod iam maturius opinato mihi videbatur, nam, secundum enchiridion
ornithologicum "Aves Poloniae" Iohannis (Jan) Sokołowski, normaliter advolare solent mense Martio, nisi
etiam Aprili.
Nuntium de advolatu pueri cum cane ambulantes domum attulerunt;
foras egressus re vera clamores gruum incredibiles audivi, quasi animarum tormenta
infernalia patientium querula. Mirum in modum vocem harum avium gens Polona
nuncupat nomine 'klangor'. Et solum ad gruum vocem 'klangor' adhibetur, dum in
Latina clangere solent aves generaliter, necnon interdum aliae bestiae, ut
canes. (Gruum autem est 'gruere', secundum commentarium Pauli de vocibus
animantium.)
Ceterum, memini temporis, cum grues nidificantes habuimus
rarissimas. Sed post cladem communismi cum magna eius industria fumos nocivos
emittente visitare Poloniam coeperunt plures et grues et alii ex Africa
migratores: ciconiae (hae uno plus minusve mense post grues apparent ac prius
in fine aestatis terram nostram relinquunt, propter iter longius ex et in Africam
Australem). In praediolo nostro unum par ciconiarum uno quoque anno nidificare
solet (in columna lineae electricae), grues autem, credo, aut in pratis ad
rivum Liwiec aut in silva iis proxima nidificant ac solum in volatu eas videmus:
saepissime par, interdum duo paria – una tamen vice contigit XII conspexisse.
xxx xxx
Varsoviam reductus temperiem aeris repperi esse 12 graduum Celsianorum. Ver vero adest.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz