Ergo ruri denuo sum in casula nostra, Sabbatum
celebro – nil pro pecunia agens, licet et heri nihil fere fecerim, fortasse me
nesciente observando diem festum musulmanorum (sc. Veneris).
Hiems recurrisse videtur (temporarie
tantum, spero); -2 gradus Celsiani necnon pruina in pratis. Multa nocte huc cum
K. et pueris advenimus, interdum per caliginem densissimam raedam gubernantes.
Ignis in furno ligna non amat,
fortasse malum ligni genus adportavi – vix temperiem +16 C tenere valemus, vestiti
ergo crasse domi ambulamus, animis, rebus ita stantibus, aliquantulum depressis.
Cani, noctu valde ob frigora querenti, sivi lectum nostrum intrare – quod
primum umquam evenit, nisi semel, aestate, in tentorio; dormivit canis grata omnino
immobilis, timens fortasse me eam e lecto aliter (=si multum moveret) dimissurum.
At iucunde erat halitus eius regulares auscultare, quod me quoque postea in
dormiendum induxit.
Somnia autem horribilia duo. In primo magistratus
Varsovienses decrevisse tertiam partem rei familiaris nobis ademptum iri ad
"usus communes". Ergo ademerunt: miserunt ad nos exactores duos –
viros faciebus sanguilentissimis, qui varias res – ut instrumenta escaria
(cultros, furculas, cochlearia) culina ac vestes K. vestiario abstulerunt. In
altero somnio me amicam veterem in dormitorio studentium habitantem visitasse,
ubi calceos, more musulmanorum, ante limen reliqueram – deinde, domum iam
repetendo cupiens, repperi aliquem calceos meos furatum esse! At hiems
saeviebat frigidissima.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz